{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 120.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 120.1-4","ref":"120.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/120.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/120.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Imun uerò si in unum semper collecta punctum, ita sibijpsi unita perseueraret, idem esset quod angelus, qui longè distat à corpore. Vel saltem diuinis eo modo haereret quidem, corpo ra uero relinqueret. Igitur non uni duntaxat corporis puncto coniungitur, sed pluribus, atque ita partes corporis implet. Sed nunquid ita implet, ut albas carnes albedo? & omni no quaeuis qualitas materiam propriam? Minimè. Sic enim esset idem quod qualitas, atque relietis diuinis ad corpus penitus declinaret. Albędo ita in tota est carne, ut cum ea ęqualiter in partes plurimas extendatur & diuidatur, & pars albedinis secundum Physicos in parte sit carnis, & in maiori carnis parte, pars maior albedinis, in minore sit minor. Sic albedo facta est corporalis. Idem pateretur essentia illa, quam tertiam esse putamus, si non aliter, quàm qualitas ista funderetur in corpus, atque ita ad alterum naturae extremum tracta esse desineret, copula mundi. Quamobrem cum corpus ingreditur, singulis corpotis particulis tota sit praesens, neque diuiditur distrahiturume in partes ullas ad hoc ut partibus corporis à se inuicem distantibus adstet. Nam per uim indiuiduam tangit corpus, non perlatitudinem quantitatis. Igitur integra remanens atque simplex, singulis partibus tota & indiuisa fit praesens. Quemadmodum tota uox significatioque quodammodo simul in singuris domus est partibus cum tota penè simul audiatur & intelligatur in singulis. Neque impossibile est hanc essentiam, cum sit indiuiduum quiddam in seipso existens, amplae corporis moli sic totam esse pręsentem, imò uerò ex eo quòd & indiuidua est, & non clauditur loco, potest tota totum quicquid in loco est penetrare & comprehendere. Extensio enim quantitatis ubicunque reperitur, talem uim & praesentiam prohi bet, ita ut res extensa per quantitatem, nequeat tota esse simul in pluribus. Quin etiam res illa quae licet indiuidua sit, est tamen alicubi affixa corporis quantitati(sicut punctum quod tanquam lineae terminus signatur in linea) nequit tota esse simul per partes quaslibet corporis. Sic punctum quod est alicubi in linea aliqua circuli designatum, neque in omnibus lineis alijs inest, neque per totam diffunditur lineam aut circulum.","prev":{"citation":"Opera omnia 119.5-7","label":"119.5 to 119.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/119.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 120.5-8","label":"120.5 to 120.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/120.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}