{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1202.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1202.1-4","ref":"1202.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Cap. IIII. paruitas. Essentia quodammodo, & de anima. EAnc mobilitatem in animam uerè dicimus esse ab alijs admodum differentem, ab alijs quidem quae stabilia sunt omnino, quia statui motus opponitur, ab alijs quoque mobilibus quoniam anima per se mobilis, aliunde alia mouentur. Rectè itaque iudicamus eam alijs esse dissimilem per dissimilitudinem, scilicet mobilitati eiusmodi competentem. Qua uerò ratione distinguitur à caeteris, eadem proprietate sibimet congruit, estque simile. Alioquin sua ipsa proprietate carerent. Posthaec negat aequalitatem, & meritò. Mobilitas enim animae non est aequalis, aequalitate uera, id est aequalitate stabili penitus, & aeterna. Non est aequalis alijs, scilicet substantijs prorsus aeternis. Quae reuera iudicantur aequales, semper uidelicet aequaliter se habentes. Alioquin si ipsa mobilitas animae ueram haberet aequalitatem, uerè esset, ueramque similirudinem possideret. Neque rursus aequalis est omnino caeteris temporalibus, cum natura sit admodum excellentior. Cum igitur qua ratione mobilitas differens iudicatur, eadem sit etiam inaequalis, nimirum propter inaequalitatem cum maior dicitur, tum uerè minor. Et quoniam majus atque minus propter oppositionem ualde distantia, medium quiddam, id est, aequalitatem quandam exigunt, meritò & mobilis ipsa conditio, dum à minori crescit in majus, uel uicissim, in aliquam aequalitatem interim uidetur incidere: non inquam aequalitatem ueram, scilicet permanentem: sed fluentem, & cum fluxu quodam, uel parta fluxus pariter comparabilem. Quapropter uni huic animali ita non enti id est fluenti competit inaequalitas, aequalitas, paruitas, magnitudo, similitudo, dissimilitudo, alteritas. Competit eidem quodammodo & essentia, & merito Quae enim dicebamus entis ipsi us differentiae quaedam existimantur. Praeterea quando uno hoc mobili non ens praedicamus, & reliqua superiùs enarrata, uerum cogitamus. & loquimur. Si uerum igitur id quod est Verum enim & ens inuicem conuertuntur. Vnum itaque hoc uerè est non ens. Atque est hoc ipsum uerum in uniuersali natura, formalibusque rationib scilicet unum hoc non esse ens, scilicet non esse ens perfectum. Vnum igitur hoc ita est non ens, ut sit quodammodo alicuius essentiae particeps, alioquin si auferas hoc ipsum uerum, hoc ipsumlesse, quod dicitur esse non ens, non ens, falsum cerre loquemur, quando unum non esse dixerimus. Ve ridca igitur confirmatio, quando praedicatur non ens, de hoc uno, est ipsum esse, scilicet ut sit non ens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1201","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1201"},"next":{"citation":"Opera omnia 1202.5-8","label":"1202.5 to 1202.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}