{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1205-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1205-2","ref":"1205-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Cap. XXXII. An non considerandum, &c.] Quaelibet naturalis cum sit aliud quiddam praeter id, quod dictum est unum, merito est non unum, ergo multiplex, & cùm sit ab illo, particeps est unius, nam & partes eius quaelibet in se unum quiddam sunt, & cunctae simul in una totius forma conspirant. Cap. XXXIII. Multitudo infinita. Alia uerò quam unum, &cqua Quod praeter unum est, excogitatur ut multitudo, Multitudo uerò si quo modo fingatur nondum unius particeps innumerabiliter infinita nobis occurret, sed cum primum particeps unius asseritur, iam & impartibilis & in toto finita censetur. Cap. XXXIIII. Opposita in rebus. Nonne insuper, &c.u. Quae praeter ens unum sunt, id est naturalia, & sibi ipsis & inuicem similia sunt, atque dissimilia, eadem rursus & altera, item stant atque mouentur, caeterasque conditiones oppositas patiuntur. Suppositio quinta perquirit, si sit illud ens unum, id est intelligibile illud uniforme, atque omniforme, quid alia, id est materiam informem pati oporteat? Cap. XXXV. Nonne praeterea, &cquae Materia prima suapte natura prorsus informis, necunum illud formale, nec aliquid illius intus naturaliter habet, nec igitur habet multitudinem numerumue formalem. Non habet qualitatum conditiones. Cap. XXXVI. Itaque nec similia, &c. Materia prorsus informis cum careat qualitate, merito neque similitudinem haber, nec identitatem, nec alteritatem: Haec enim sunt formalia quaedam, nec habet motus ullos, quoniam ad formas attinent, neque differentias quantitatis, materia enim est quantitate prior. Sexta suppositio contemplatur, stunum ens, partim quidem sit, partim uerò non sit, quid circa illud accidat. Si pro intellectu regnet anima, &c. XXXVII. Cap. At uero si unum, & cqu Si pro natura intelligibili animalis natura regnat, cognitio aliqua huic quidem competet, alterintas, identitas, dissimilitudo, similitudo, aequalitas, inaequalitas, & caeterae passiones oppositae fermè omnes. In non ente ens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1205","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1205"},"next":{"citation":"Opera omnia 1205-3","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}