{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1207.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1207.5-8","ref":"1207.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Quis autem negabit, finem esse cuiusque naturę effectionisque, id ipsum in quod propriè semperque nititur eius impetus: & in quodcunque cessat. Praeterea omnis corporum motus aut eò tendit ut uitet interitum, aut quiddam sibi conueniens asciscat, aut perimat contrarium, simile gignat. Dum uitat & asciscit ad sui ipsius conseruationem mouetur. Dum perimit atque gignit ad similis generationem. Omnium ergo corporalium motionum conseruatio generatioque est finis. Accedit ad haec, quod si natura corporis alicuius dum agit ad aliquem effectum determinatum non tenderet, omnes ei effectus indifferentes essent: Quod autem aequè se habet ad multa, non magis unum è pluribus, quàm aliud efficit. Quare unum quodque corpus uel omnia faceret uel nihil utrumque impossibile est Nam quod facit omnia primum rerum principium est: Quod agit nihil, est ociosum. Quare ad certum quendam tendit effectum, certus autem euentus actionis finis cognominatur. Item corporis uis aut casu in opus incidit, aut necessaria quadam intentione naturae. Non casu, quia in quaecunque opera, quodcunque corpus incurreret, atque ita quaelibet à quibus libet fierent, neque certo res semine indigerent, & illud Lucretij eueniret: Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus omne genus nasci posset, nihil semine egeret, è mari primum homines, è terra possit oriri squammigerum genus & uolucres erumpere coelo. Et profecto quod casu fit, raro contingit, nec uno duntaxat modo, sed uarijs prouenit. Videmus autem propria quaedam à singulis certo semine, instituto tempore solito ordine, modoque, digesta serie, ijsdem medijs, eadem ratione ut plurimum fieri. Ergo cum necessaria quadam intentione corporea uis effectum producit, propriè illum intendit, & quod intendit naturali instinctu appetit, quod ab aliquo agente appetitur, actionis est finis. Omnis ergo actio corporum est ad finem. Quinetiam actio quae animi impetum, ut iram, metum, cupidinem, sequitur, finem aliquem respicit. Nam si moueret extrinsecus: animi impetus nullus insurgeret. Ab aliquo ergo exteriori impetus iste dependet, quod uel bonum iudicatum est, uel malum, uel neutrum. Si neutrum nouus ex eo impetus nullus concitaretur. Si bonum, ad consequendum pergit: sin malum, ad euitandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1207.1-4","label":"1207.1 to 1207.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1207.9-10","label":"1207.9 to 1207.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}