{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1207.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1207.9-10","ref":"1207.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Quapropteromnis actionis quae impetum animi sequi tur, uel boni consecutio finis est, uel uitatio mali. Operatio quoque rationis consilium sequens, aliquem expetit finem. Consultare enim inquirere est: quisquis inquirit, ut inueniat quaerit. Neque enim quęrit quod habeat, inuenire autem uult ut in re inuenta quiescat. Quies autem in eo quod inuentum, actionis ipsius quod quaerebat finis est. Nec non & actio ex habitu rationis, id est, morali uirture & artibus pendens ad finem certum dirigitur. Si ex uirtute & arte non temere sit, sed rationem habitus ipsius sequitur, habitus ipse uel ad operationem trahit sibi conuenientem, uel ad opus conueniens. in eondem uerò sistit demum quo traxit. Operatio itaque uel opus habitui congruens, motus ipsius, qui ex rationis habitu nascitur, finis existit. Restat operatio illa quae ex intelligentia mentis exoritur, quam ad finem certum referri necesse est. Mens enim priusquam agat, quod est peractionem paritu ra, concipit in se ipsa, atque ex ea notione agit. Actio enim haec, ad illud quod conceptum est inducitur: quare quod conceptum fuit, actionis est finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1207.5-8","label":"1207.5 to 1207.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1207.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1208","label":"Caput I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1208"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}