{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1209","citation":"Ficino, Opera omnia 1209","ref":"1209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1209.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Si autem non esset aliquid in his, quae sunt ad finem primum, operari aliquid nullus inciperet: Neque terminus esserullus consilij, sed ulterius semper consultaretur. Adde quod appetitio finis cuiusdam in rebus, aut casu est, aut usu, aut natura. Non casu, quia rarò contingeret, non usu tantum, quoniam ante communem usum inest hominibus appetitus, saltem ad ea in quib. post assuescimus. Ergo natura. Et.n. quod inest omnibus, & semper, à specie est atque natura. Ergo ab eo quod est naturae & speciei principium, id est Deus. Natura enim, ut dicit Plato in Politico, uel Dei ars est, uel artificiosum Dei organum. Ergo non frustra datus est appetitus, ergo quiescet quandoque, ergo ultimum consequitur finem. Non enim frustra percipit & mouet rex sapiens atque bonus, Deus autem per appetitum concitat omnia. Si in gradibus formarum, materiarum agentium non progredimur in infinitum, sed peruenimus ad summum, quantò magis in finibus non procedimus absque fine, sed ad summum peruenimus? Summus finis est finis ultimus: in quo sit tota ratio finis. Sic qui aufert in finibus finem ultimum, hic finibus aufert naturam finis. Quod si est in agentibus primum, est in finibus ultimum. Agentia enim sui gratia agunt. Ergo agens primum sui gratia agit omnia. Ergo illud est ultimus omnium finis. Aristoteles tertio metaphysicorum dicit, qui auferunt finem rebus, & faciunt infinitatem, hi auferunt naturam boni. Nam & bonum habet rationem finis, & finis rationem boni. Ergo contra rationem boni & fi nis est, quod procedatur in infinitum. Praeterea quemadmodum se habet quaeque ars ad proprium sibi finem, ita & communis ars uiuendi, cuius partes quodammodo artes sunt, ad communem se finem habet. Singulae uerò artes extremum quiddam habent, quo perficiuntur, & ultra quod earum officium laborque non extenditur. Ceu medicina sanitatem, res militaris uictoriam. Omnis igitur ui ta ad ultimum quiddam respicit commune bonum quo perficiatur. Finis ultimus est illud quod est princi pium motus in appetendo, ita ut quicquid mouet appetitum, eius ui & gratia moueat, etiamsi nequaquam animaduertamus. Si nusquam sit finis intentionis ultimus. nusquam erit quod moueat apperitum, quia infinita non transeuntur. Adeò influxus boni non pertingit usque ad appetitum, si de bono in bonum adhibeatur sine fine. Item quod appetit, uel appetit tanquam finem opus aliquod uel operationem, utriusque gradus sunt finiti, & terminantur ad summum gradum. Summus gradus erit finis ultimus appetitus. Finis omnium actionum est bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1208.5-8","label":"1208.5 to 1208.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1209-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}