{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1210.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1210.5-7","ref":"1210.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"At uerò si quid est ante ipsa, quod ea inuicem copulet, aut unum est, aut non unum: Si non unum, uel multa est, uel nihil, non tamen multa est, ne steunum multitudo sit: nec etiam nihil Nam quo pacto alia iungit? Vnum itaque solum, neque enim & hoc unum simul erit & multa, ne in infinitum pro grediamur. Est itaque aliquid per se unum extra rerum multitudinem omnium: à quo omnis multitudo procedit. Quod quidem principium est omnium est. Neque dixerit quispiam, quod Manichaei & Binastici dicunt, duo esse principia, quorum quodlibetunum est. Nam ex duobus unis, est duitas numerus. Ante omnem numerum, est unitas. Item uel tota quae in uno est, est & in alio uel maior in uno quàm alio. Si tota, idem sunt & unum sufficit: Si maior in quo maior illud principium est, aliud uerò sub eo. Item uel rota perfectio in utroque uel pars in utroque si tota unum sufficit. Si pars, utrunque imperfectum. Supra utrumque igitur erit quod perfectum. Item uel omnino conueniunt, uel nullo modo, uel partim. Si omnino unum sunt. Si nullo modo neque conueniunt in haec, quod utrumque principium sit. Si conueniunt & differunt. Vna con munis natura est in utroque praeter proprias utriusque differentias, compositum igitur est utrumque, & unitas quae est in utrisque, quia in alio est, est ab alio, uno quod super utrumque, imò uerò cum in conmuni ratione principij conueniat, una ratio est qua utrumque est principium. Secundum uerò proprias differentias, neutrum omnium est principium, cum per illam ab alio principio differat. Qua ergo principium sunt, unum sunt, ad unum ergo principium reducendum: quod unum uocamus respectu sui & aliorum, sui quia simplicissimum. Si.n. habet numerum, partium uim habet diffusam per multa. Vis autem unitissima perfectissima.","prev":{"citation":"Opera omnia 1210.1-4","label":"1210.1 to 1210.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1210.8-11","label":"1210.8 to 1210.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1210.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}