{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1211.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1211.9-10","ref":"1211.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Ideo primus motus in anima, & est in ea ratione sui in quantum iam à statu men tis degenerat: Ideo ex sua natura inest ei motus, ergo ipsa principium motus existit. Quare animę mens praecedit. Sed enim supra mentem unum ipsum existit, licet enim mens immobilis sit, non tamen unum est. Intelligit enim se ipsam & circa seipsam operatur. Quin & uno cuncta participant, quomodocumque sint, mente uerò non omnia. Quibus enim participatio mentis conuenit, ea cognitione participent necesse est: quia intelligentia ipsa principium est, & causa prima noscendi. Item uis unius usque ad priuationes & materiam currit, unum enim haec sunt: mentis uerò non, quia mens est species & specie bus agit. Species igitur tantum agit. Igitur supra mentem ipsum unum est. Nec ultra aliquid est uno superius. Idem enim unum & ipsum bonum. Ipsum uerò bonum, principium omnium. Vnum idem est atque bonum, atque omnium est principium.","prev":{"citation":"Opera omnia 1211.5-8","label":"1211.5 to 1211.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1211","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}