{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1215.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1215.1-4","ref":"1215.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1215.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1215.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1215.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Haec apud Platonem tria nomina sunt, beatitudo, felicitas, bene agere. Haec omnia boni scientiae competunt. Nam quia bona, malaque cognoscit, Eudęmonia beatitudo uocatur, quia uitat mala, consequitur commoda. Eutichia, id est, foelicitas, quia commodis rectè utitur, Eupragia, id est, bona actio. Vbi patet quod scientia boni ad summum bonum potest plurimum. Atque ut ex Protagora Platonis colligitur, scientia boni ex eo maximè ad ipsum bonum confert, quoniam ipsa omnis est uirtus. Sapientia namque absoluti boni scientia est. Prudentia uerò, scientia malorum, bonorumque secundorum. Iustitia scientia bonorum malorumque distribuendorum fortitudo, scientia circa bona & mala adsciscendi & fugiendi. Vna ergo est uirtus, in qua tota ratio uirtutis includitur, scientia boni, in qua omnis ad ipsum bonum facultas inest. Ista enim & bonum inspicit, & ad bonum omnia dirigit, & bonum consequi tur. Quae consecutio hominis est felicitas. Etsi uirtus moralis, & sapientia plurimum ad bonum ipsum conferunt, neque tamen uirtus moralis, aut sapientia ipsum bonum est, quod in sexto de Rep. patet. Non uirtus moralis, plerunque enim sufficit multis, ut habere eam appareant. Bonum uerò habere reuera omnes uolunt. Nam sapientia, quia haec intelligentia est. Intelligentia uerò ad aliquid intel ligendum fertur, in quo percepto quiescit. Aliunde igitur eius perfectio pendet. Aliunde igitur ipsi us bonum. Vt autem mens Platonis nobis passim clarius innotescat, duo gradus in boni scientia ponendi sunt. Vnus quo ex omnibus quae à bono ipso sunt, esse coniectamus aliquid omnium prin cipium quod unum sit & bonum, ipsumque per negationem ab omnibus alijs eximentes, quid non sit cognoscimus & deinde per comparationes referentes ad omnia, quale sit cognoscimus? quae co gnitio uespertina dicitur à Theologis, quae est in boni splendore. Aliter gradus, quo quid sit in se ipso expedite comprehendimus, quae cognitio matutina dicitur, in boni luce. Ille gradus scientiae & sapientiae, proxima est ad foelicitatem uia. Iste est ipsa felicitas: Etsi quando dicit Plato, sapientiam esse foelicitatem, de gradu secundo intelligitur. Si quando negat. de primò. Intelligendum tamen aliud esse bonum absolutum, aliud nostrum, illud dicitur Deus & ipsum bonum, hoc uerò felicitas. Felicitas profectò non est primus sapientiae gradus, sed secundus. Ipsum bonum neque primus gradus est, neque secundus, ut ex sexto de Rep patet.","prev":{"citation":"Opera omnia 1214.8-9","label":"1214.8 to 1214.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1214.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1214.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1215.5-6","label":"1215.5 to 1215.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1215.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1215.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}