{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1219.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1219.5-8","ref":"1219.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Cùm primum multae nascuntur species, quod unum in se erat genus, differentijs uarijs significatur iam esse distinctum. Cumque ex partitione generis per differentias, spes constituantur, quamcunque spe ciem generis praecedit partitio limitatioque per differentias, quae sicut in materia potentia, latebant in genere. In actum uerò reducuntur ad speciem fabricandam. Iam igitur differens & proprium factum est genus, cum species oritur, unde differunt in genere species, quia sub alia & alia sui proprietate iam in actum exeunte alijs & alijs competit speciebus, quibus substantialibus differentijs inter se species distinguuntur Quapropter obiectio illa Protarchi futilis est, neque illi est credendum, quia per omnia alia genera eadem ratio repetita. Vnum omnino quodcunque sub genere est, esse concludet: neque in aliquo genere ulla erunt contraria, neque oppositae differentię. Ergo neque species. Quare nec in rebus genus ullum reperietur. Ratio Protarchi erat haec. Species sub eodem genere sunt, ergo dissimiles non sunt. Huic nos addemus, ergo neque differentes, ergò species inui cem per differentias non distinguuntur. Solum ergo genus exclusa omni differentia in specieb. reperietur. Genus autem sine differentijs unum est. Vnum igitur erunt omnia quae in genere. Ergo & con trariae qualitates, quae in eodem sunt genere idem erunt omnino. Huic argumentationi, qua confirmat Socrates, uoluptatis genus dissimiles sub se species continere, addit ipse idem ulterius, metue re se, ne fortè uoluptates quaedam non modo dissimiles, sed contrariae sibi inuicem reperiantur: puta uoluptas, quae in repletione percipitur ad eam, quae in euacuatione prouenit: Voluptas quae ex calore ad eam. quae ex frigore: Quae ex motu ad eam, quae ex quiete: Quae ex contemplatione ad affe ctiones ex quibus exeunt. Atque uoluptantes quas narrauimus circa contraria ista uersantur, & ex op positis appetitibus, & sese impediunt fugantque neque inuicem congredi possunt, quae contrariorum opera sunt. Protarchus ad hęc utpote adolescentulus parum respondet cautè. Quippe cum dixisset Socra tes, metuere se ne etiam contrarię quędam inter se uoluptates reperirentur, fortè respondit. At hoc opinioni meę quomodo aduersabitur: quasi nimis confideret: Vnde Socrates subito quodem inopinato impetu uoluptatem effulminat. at statim ad propositam diuisionem reuertitur. Inquit enim, concessio ista quod uoluptates quaedam inter se contrarię sunt nihil ad id nocet quod ais uoluptatum licet dissimilib. in reb.","prev":{"citation":"Opera omnia 1219.1-4","label":"1219.1 to 1219.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1219.9-11","label":"1219.9 to 1219.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1219.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}