{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 122.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 122.5-6","ref":"122.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/122.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/122.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/122.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Quando uerò substantia corporalis corporali substantiae admouetur ad aliquam actionem, quod in agente ipso substantiale est, remanet extra, quod penetrat intrò, est prorsus accidentale. Opus est autem substantia penetrante, ut substantia fiat inde, fiatque perfectè. Substantia talis incorporea est, & uiuens. Praeterea causae naturales, quia per naturam suam agunt, ideò ad certum effectum non aliter, quàm certa naturae suae ratione feruntur. Alioquin non magis ad hunc effectum uergerent, quàm ad illum. Quo fit, ut quatenus operi faciundo quadrant, eatenus operentur, atque contra Quapropter herbae animantesque quae sola putrefactione nasci uidentur in terra, non minus a proprijs causis oriri debent, quàm quae propagatione nascuntur. Sed ubinam sunt hae propriae causae? Proculdubio in terrena uita sunt terrenarum uitarum causae propriae. Nam & si eas coelestibus animis attribueris, oportebit tamen coelestes communesque instinctus ad terrenas particularesque animas per uniuersalem terrę animam contrahi, ut à coelesti communique ad oppositum, id est, terrenum particulareque, per medium competens, id est, terrenum communeque progrediaris. Rursus si causas illas quae propriae dictae sunt, in multorum agentium concursu posueris, cogeris denique unam quendam proprij ordinis determinatam causam assignare, quae causas uarias, & hinc 12 ij & hinc atque illine confluentes, ad effectum proprium ordinet atque determinet.","prev":{"citation":"Opera omnia 122.1-4","label":"122.1 to 122.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/122.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 123.1-2-5","label":"123.1 to 123.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}