{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1223-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1223-3","ref":"1223-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Cap. XVIII. Deas esse Platonicis argumentationibus demonstrabimus, si prius ostenderimus, neque contra Christianorum Theologiam, neque peripateticorum opinionem à Platonicis ideas inductas fu isse, Aurelium, Augustinum in libro 83. quęstionum, audi ita dicentem: Quisquis fatetur omnia quae sunt, id est, quaecunque in suo genere, propria quaedam natura continentur, ut sint, authore Deo esse procreata, singulaque eius prouidentia regi. Quo concesso, quis audeat dicere, Deum irrationabi lia omnia condidisse? Restat ut omnia ratione sint condita. Nec eadem ratione homo, qua equus. Hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur proprijs sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse arbitrandum esi? nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quicquam positum intuebatur, ut secundum id constitueretur, quod constituebat. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumue rationes, diuina mente continentur, neque in diuina mente quicquam, nisi aeternum & incommutabile potest esse, atque has rationes rerum principales appellat, ideas Plato, non solum sunt ideae, sed ipsae uerè sunt, quia aeternae, & semper eiusdem modi atque incommutabiles manent, quarum participatione fit ut si t quicquid quoquomodo est. Sed anima rationalis inter eas res, quę sunt à Deo conditae omnia superat, & Deo proxima est, quando pura est eique in quantum charirate cohaeserit, in tantum ab eo lumine intelligibili perfusa quodammodo & illustrata cernit, non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale quod excellit, id est, per intelligentiam, suas istas rationes, qua uisione fiat beatissima. Inter Christianos igitur Augustinus testis est locupletissimus. Inter Peripareticos autem testatur idem Auerrois in metaphysicis, undecimo & duodecimo lib. ubi dicit, quod Aristoteles dum Platonis ideas negat, ipse interim ponit ideas, dum in primo coeli motore rerum formas ponit. Idem quoque in Dionysij commentarijs Albertus Magnus asserit, Aristot. di cens, primam rerum causam trib. modis esse causam uoluisse, efficientem. Scilicet, & ut uerbis ipsius utar, finalem atque formalem. Ad formalem uerò causam rerum exemplaria refert, neque nobis Simplicij desunt & Themistij, & Custratij testimonia. Quare ad Platonicos redeamus. De hoc uniuerso qui cernitur oculis mundo, in primis quaerimus, utrum ex seipso sit, an superiore ex causa?","prev":{"citation":"Opera omnia 1223-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1224.1-4","label":"1224.1 to 1224.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}