{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1224.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1224.1-4","ref":"1224.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Quod ex se ipso non sit ex hoc patet, quia omne quod tale est, necessario est impartibile. Omne .n.quod propriè facit, & gi gnit, incorporeum est. Nulla.n. actio corporei conuenit quantum corpus. Corpus siquidem ex duob. con stat, materia scilicet & quantitate. Ex materia solum habet, ut aliunde recipiat, ex quantitate ut diuida tur. Haec uero passiones sunt. Imò uerò quantitas non modo ad agendum non iuuat, sed impedit actio. nem. Actio enim tunc maximè, prouenit, cum ad agentis uirtus unita est maximè: & agens patienti proximum. Quantitas autem efficit, ut diuersas per partes dispersa uirtus sit: & unionem rerum inuicem impedit, cum cogat propter extensionem distantiam in reb. esse locorum. Quare in quantum corpus est, nulla corpori competit actio, siquid agunt corporea, incorporea quadam efficiunt qualitate. Est autem qualitas incorporea, quia multę eodem in corpore sunt qualitates: multa uerò corpora simul eodem in loco esse non possunt. Qualitas uerò cum in alio sit, ab alio est, non autem à corpore, cum nihil corpus ex seipso agat, ab incorporeo igitur aliquo, quod neque est corpus, ut agat. neque in corpore est, ne in infinitum progrediamur. Est ergo quaedam species incorporea per se existens supra corpora. Cuius officium est ut agat tan tum, non patiatur. Sicut corporis opus est, ut patiatur tantum, non agat, qualitatis autem quae in corpore, ut patiatur, quia in corpore est, nam cum eo diuiditur atque interit, & ut agat, quia ex se est incorporea. Incorporalis itaque speciei atque uirtutis proprium est, ut agant, unde & corporea incorporalibus agunt uirtutibus. Ignis caliditate, nix autem frigiditate. Vnde duo sequuntur, unum ut supra mundi corpus eiusque naturam essentia quaedam sit incorporei, quę in ipsa prima agat, & mundus quicquid agit, eius agat uirture, à natura autem mundo impressa omnes rerum, proueniunt in materiam formae, quae formae ui natu rae illius fiunt. Ergo in natura ipsa formarum insunt semina, & quia natura agit ui superioris essen tiae omnium seminum, quae in natura sunt, sunt & in ea essentia rationes, quas ideas uocamus. Foecunditate igitur diuinę substantię fit & nam foecunda, ex qua in materiam partus uarij educuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1223-3","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1223-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1224.5-8","label":"1224.5 to 1224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}