{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1224.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1224.5-8","ref":"1224.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Ex hac itaque ratione hoc primum sequitur, ex quo ideas esse monstramus. Sequitur & alterum per quod ide as esse iterum ostendemus, scilicet ut mundus ex se esse non possit. Nam quod ex se est seipsum agit, ubi aliquid seipsum agit. idem est agens & factum, quod autem agit impartibile est: ergo ibi quod agitur im partibile est. Mundus itaque cum partibilis sit ex seipso esse non potest, quare superiorem existit causam. item omne quod per se subsistit, ex se etiam operatur. Multò enim prius, quod seipsum operari potest. Mundus autem nequaquam est per se mobilis, cum sit corporeus. Nullum enim corpus uniuersaliter simul per se moueri & mouere potest. Neque enim simul totum seipsum calefacere, & à seipso calefieri, quia quod calefit, nondum calidum est quod autem calefacit, iam habet caliditatem, atque item idem erit, & non erit calidum, & si totum partem, uel pars totum, uel partem calefacit, non idem seipsum, quod si idem seipsum, totum calefacit totum. Quare idem calidum erit & non calidum. Quemadmodum uerò secundum altera tionem aliquod corpus mouere seipsum impossibile est, ita & secundum quemlibet motum, qui gene ratio & corruptio alterationem prae supponunt, & diminutio augmentatioque similiter & compensatio. Quare quod motu alterationis more seipsum non potest, nullo quoque alio interiori motu, quod uero ad interiorem motum suum non sufficit ex se in se producendum, multo minus ad exteriorem motum ex se circa locum ad locum alium deducendum, cum praesertim, quod se mutat locis, situ, habitu, figura. affectione permuter. Vniuersaliter autem omnis corporalis motus passioni magis. quam actioni similis esse uidetur, cum corporum sit propria passio, uis autem sese mouendi actio est, ergo impartibilis cuiusdam sese uo ueri officium est. Mundus itaque ex eo quod corpus est, sese non mouet Quare neque per se exi stit, ex alia itaque causa pendet praestantiori. Haec autem causa, aut electione indiget consilioque ad opus, aut ipso esse solo efficere potest, si ipso esse, potest. indigetque ad agendum electione, nullo reperientur om nino, quę sine electione quicquam agant, nam si ipsum esse diuinum non tanti est, ut per se possit agere, nullius certè rei esse per se operari poterit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1224.1-4","label":"1224.1 to 1224.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1224.9-11","label":"1224.9 to 1224.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}