{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1224.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1224.9-11","ref":"1224.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Nunc autem uidens omne, quod per electionem agit, aliquid etiam ipso esse facere, nam & eligere opus animi est, quod si aliam electionem à qua sit praesupponit, & illa aliam rursus, rursus illa aliam in infinitum, nunquam incipiet actio, cum opus infinita praesupponat consilia & electiones innumeras, infinita uerò nunquam pertranseuntur. Quare est aliqua operatio & electio. quae à solo esse, nulla alia electione & operatione interiecta procedit. Etenim hominis anima licet multa per electionem agar, corpori tamen sine electione ipso esse dat uitam. Et cùm primum apta materia fit, illam mox sine electione sui ipsius uita uiuificat, nam si uita haec à nostra electione fieret, nunquam discederet à corpore uita in hominib. semper cùm corpore conuersantib. uel facilè & frequen ter in hominib. qui ob contemplationem animam separant, uel alijs, qui ob morbum corporis communio nem renuunt, quin etiam cognosceret anima, quęcunque in corpore facit. Nam electio iudicium pręsup ponit. Non omne aute quod ipso esse operatur, electionem habet per quam etiam operetur, ut elementa solo esse agunt, electione nihil, calore ignis, aqua humore, si ergo operatio quae per esse expletur ad plura se extendit. quam quę per electionem, pater quod ab alia uenit causa digniore, praesertim cum actionem, quae fit per electionem semper actio secundum esse aliqua antecedat, puta illa quę electio producit, uel alia quaedam. Nec immeritò diuinis actio, quae fit per esse tribuitur. Nam illaboriosa est actio eorum, quae ipso esse arguunt. Oportet autem diuinis illaboriosam felicemque operationem tribuere. Nempe & nos facilius uiuimus minorique cum labore, quando diuinam secundum uircutem tutem agimus uitam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1224.5-8","label":"1224.5 to 1224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1224.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1225","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1225"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}