{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1226.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1226.1-3","ref":"1226.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Cap. XX Confirmatio superiorum, & de naturali uarietate formarum uniuersalium. Peciales rerum uires & formae non solum imaginario modo sunt in mente nostra, sed etiam na Qturali modo in Deo. angelis, animalibus, coelestibus, nostrisque animis, & in coelis, & natura uegetali, & in materia prima, in his omnib. uniuersales sunt uires, etsi nos nihil intelligamus Atqui & in ipsa diuinae essentiae foecunditate, & in angelica foecunditate quodammodo, etsi fingantur non intelligere, quandoquidem & illi intelligendo ad intima se conuertunt obiecta. Iam uerò in natura uegetali sunt tales formae, etiam si cognitione non egeant. Quis enim dixerit, in uegeta li, uel non esse uim dentificam & pilificam, uel si sunt, non esse differentes, uel non suffcere dentificam unam, unamue pilificam ad omnes dentes atque pilos? Vniuersalia uerò etiam naturalia esse cognoscimus ex principio, medio, fine uniuersi. Primum quidem quia ordo mundi fit ab intelle ctu agente per formas, quae quia primę rerum rationes causaeque sunt communes maximae sunt naturales Deinde non dicimus de essentia uniuersi principaliter esse genera, quia tanquam potentiae referuntur ad species, neque indiuiduae praecipuè, quia infinita, inordinata, mutabilia, & singula singulatim dinumerando, siue quolibet perfectum est uniuersum. Ergo essentia uniuersi constat ex speciebus. Praecipuè ergo, reales, ut ita dixerim, sunt, id est naturales. Tertiò intentio naturae nutritiuae est ad alimentum reale. Est autem primo ad speciem alimenti: Stimulus enim famis nos etiam non imaginantes ad cibum urget, & deinde prius imaginantes cibum communem, quàm hunc uel illum. Inuentio quoque genitiuae est ad speciem cuius propagandae gratia est inserta, non autem est ad ima ginem, sed ad rem eius intentio. Denique omnes in mundo inclinationes motusque per propria bona ad commune totius bonum conferunt, praecipia intentione naturae. Est autem naturale quod mouet omnia, & omnium est perfectio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1226","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1226"},"next":{"citation":"Opera omnia 1226.4-7","label":"1226.4 to 1226.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}