{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1227.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1227.1-4","ref":"1227.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1227.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1227.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1227.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Cap. XXII. Oncepta ergo sunt omnnia Dei mente, antequam in materiam deducantur, conceptiones istae & unum sunt multa. Vnum essentia, ne in prima essentia essentiarum compositio sit, quę debet esse omnia simplicissima. quia quiequid primum in quolibet rerum genere id & simplicissimum. Multae uerò sunt rationes, ne unum penitus sint quaecunque inde efficiuntur. Vnitates ue rò ex eo maximè appellantur à Plarone, quia quemadmodum singuli homines ad unam commus nem in ipsis naturam, & singuli equi ad suam reducuntur. sic istę communes in singulis ad commu nes extra singula referuntur. Nam quod est in multitudine unum, cum sit in alio, ab alio debet esse, non tamen ab uno multorum, quia proprium illi esset, & reliquis non competeret. Non à multis illis. qua multa sunt, quia & multa esset & illud. Ergo ab uno aliquo, & ratione unius alicuius quod multitudinem supereminet. Quare supra naturam communem singulis hominibus & com munem naturam equis singulis, ratio una hominis, una equi debet esse, sicut istae omnes in una materia sunt, sic illae in una essentia omnes, sub tempore istae fluunt. Illae in aeternitate consistunt. Istę in quantitate diuisae illae, simplices ergo rationes istorum omnium ante haec omnia sunt mente in una, & unae maximè, & in commutabiles maximè. Omnis enim interitus uel formae conuenità sub iecto desertae, uel composito ex partium dissolutione Illae uerò neque in subiecto sunt, neque ex par tibus corporalibus sunt compositae. Sed si quis dixerità contrario etiam uenire corruptionem, sci at formas, quae in materia non sunt nihil esse contrarium corruptiuum. Neque enim unum destruit aliud, nisi ut in eius materia suam inducat formam. Nam intentio naturae non est ad malum, ubi er go non est communis materia, murua contrariorum corruptio esse non potest. Ac si mens illa supra corpora est, supercorporum conditiones existit. Hae uerò sunt partitio, tempus, locus, ergo mens omne supereminet tempus, omnem locum, omnem partitionem, ergo & ea complectitur ambitque. Quia à mente corpora sunt: ideo omnib.","prev":{"citation":"Opera omnia 1227","label":"Cap. XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1227"},"next":{"citation":"Opera omnia 1227.5-6","label":"1227.5 to 1227.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1227.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1227.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}