{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1228.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1228.5-7","ref":"1228.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1228.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1228.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1228.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Nam cum uastus quidam colossus, id est, starua cecidisset, quo ex casu domorum plurima ruina secuta est, noluerunt Rhodij in altum rursus attolli colossum, regique de eleuando colosso deliberanti opposue runt. Malum quod bene iacet mouendum non esse, Philebi uerò pertinacia in superioribus statim apparuit. Nam prius defessus est disserendo, quàm à Socrate persuasus, & paulò post addidit. Voluptas mihi sapientiae praestare uidetur, semperque uidebitur, ubi indocilem se esse testatus est, utpote qui futuris rationib. obstrueret aures, ac potius propria cum opinione errare uellet, quàm cum alienis rationibus, etiam si uerae sint, rectesentire. Hos homines detestatur in Phaedone & ubique Plato, & alios molestos esse dicit socios, sibi uerò tacitos, & familiares hostes, cum se ipsi passim de cipiant. Cum his non esse de rebus maximis disputandum, monet, quare Philebo quodammodo prętermisso, Protarchum ad sequentem de bono disputationem adsciscat. Socrates igitur Protarcho obtemperans, eam aggreditur disciplinam, ac tria in ea obseruanda esse monet. Primum ne adolescentes ad hanc admittantur. Secundum ut qui eam tractant, sensus & phantasiae illusiones caueant, & diuino mentis lumine ad hanc incedant. Tertium ne ab extremo ad extremum sine medijs properent. Ad istorum irig istorum intelligentiam aduertendum est, apud Platonem duo in membra artem disserendi distribul. & aliud logicam, aliud dialecticam dici. Illa quidem est facultas, quae de proprietatib. agit nominum, & uerborum, de horum compositione, quae ratio est. De orationis uarijs speciebus, de orationum cum orationibus compositione, ex qua argumentationes conficiuntur. Ac postremò de uarijs argumen tationum generibus. Haec circa sermonem ueriatur, neque propria scientia est, sed scientiarum omnium instrumentum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1228.1-4","label":"1228.1 to 1228.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1228.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1228.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1229.1-3","label":"1229.1 to 1229.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}