{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1229.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1229.4-7","ref":"1229.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Cùm ergo scientiae modus re rum sequi debeat modum, haud ab re Dialectica magistra scientiarum, unum semper & multa pariter contuetur, eaque uicissim tùm diuidendo, tùm uniendo decenter alternat. Sed nota diuisionem in ascensu tendere ad rem simplicem. Diuidit enim naturam à contingentibus, quibus posthabitis, redigit multa in unius simplicis formae uirtutem. Diuisionem uerò in descensu desinere in rem com positam. Diuidit enim generalem naturam per eiusdem proprietates, quas non relinquit, sed iam ipsi naturae continuat: Vnde meritò in rem compositam definit. Quocunque id modo fiat, diuisio nominatur, sed diuisio in naturam desinens simpliciorem, propriè dicitur resolutio, quae ignis instardi uidendo supposita, relinquit humi accidentia quasi terrestria, atque interim ab his specialem exhalans naturam, quasi aërem in sublime resoluit. Tria dialecticus agit dum diuidendo & uniendo per unum ac multa res inuicem comparat. Resoluit primo, secundo definit, postremò demonstrat. In resolutione primum ita procedit, quia dissimiles singulorum hominum inspicit qualitates, multos esse homines iudicat, unde à dissimilitudine diuidendo processit in multitudinem. Quia uerò similes effectus singulorum uidet hominum, hoc est hominem gignere, ratiocinari, atque ridere. Ideo unam in singulis naturam, à qua sit unus euentus esse reperit, atque eam uocat humanitatem, & hac ratione à si militudine uniendo ex multitudine ascendit in unum. Idem quoque in singulis speciebus animalium & plantarum efficit sigillatim. Deinde sicut in quolibet ordine, singula multa. ad unam retulit speciem, sic & species multas ad genus unum. Nam ex dissimilitudine ratiocinandi, latrandi & hinniendumultas esse species hominis canis, & equi iudicat, ex similitudine uerò & gradiendi, & sentiendi num multorum esse genus Idque uocat animal. Quod unum genus in has multas species per differentias diuidit & species multas, per naturam similem in unum redigit genus. Praeterea haec anima lia differre à plantis intelligit, quia ista sentiunt gradiunturque, illę nequaquam. Quia uerò tàm anima libus. quàm plantis nutritio communis est ideo genus in unum, multa haec redigit, illudque corpus animatum uocat, atque ita efficit quousque ad corpus, & substantiam & essentiam ueniat, ubi semper cernimus Dialecticum multa & unum considerare. Postquam ita resoluit singula, multa in speciem unam, & species multas in genus unum, & genera multa in genus supremum. Iterum genus illud per oppositas differentias diuidit, multasque constituit species. ut substantiam per partibilem & impartibilem. Vnde corpus efficit incorporeamque substantiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1229.1-3","label":"1229.1 to 1229.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1229.8","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}