{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 123.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 123.6-9","ref":"123.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/123.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Plurimae animantes tum in terra, tum in aqua sola putrefactione nascuntur absque ullo semine corporali. Quamplurimae ex seminibus procul iactis ab animali, diu postea, partim fomento quodam extraneo accedente, partim sine manifesto fomento pullulant. Herbae omnes arboresque, quanquam uel serendo, uel plantando plerunque propagantur, tamen quotidie multis in locis absque semine, uel germine corporali sponte nascuntur, ut omitiam quod multi Philosophi post aquarum miranda diluuia etiam animalia perfectiora ex terra existimant procreari. Oportet tamen certa quaedam ex certis quibusdam seminibus exoriri, & quae ex potentia in actum transeunt, per causam quandam in actum perduci talem, quae ipsa iam in se talem uel aequalem, uel praestantiorem habet actum. Neque sufficere putandum est si uniuersalis remotaque causa tantum sit praestantior. alioquin imperfectissimae quaeque apud nos causae possent in uirtute coelestium perfectissima quaeque producere. Haec omnia signi ficant adesse ubique per terram & aquam in natura quadam artificiosa uitalique spiritalia, & uiuifica semina omnium, quae ipsa per se gignat ubicunque semina corporalia desunt, semina rursus derelicta ab animalib. foueant, atque exputrido uinaceo semine (cuius & una, & uilis natura est) uariam, ordinatam, preciosamque generent uitem, uiribus uidelicet suis uarijs rationibus preciosis. Eadem natura uitalis substantialis elementorum for mas è fundo materiae ipsius educit, quò non penetrant substantiae corporales. Elementales insuper qualitates, quae per se urerent solum, frigefacerentes, & similia, ad colorum figurarumque speciosissimam ducit uarietatem, uitaeque uigorem. Praeterea quando ex fri gidorum corporum collisione fit ignis, ubi non praeerat ignis nisi potentia quadam, & illa quidem remota ab actu, ipsa per rationem ignis efficacissimam generat ignem. Et ubicunque solae apparent qualitates accidentales ad generationem conferre nonnihil, quae tamen per se absque substantia quadam effectui congrua nequaquam sufficiunt, ipsa uicem genitricis substantiae gerit.","prev":{"citation":"Opera omnia 123.1-2-5","label":"123.1 to 123.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 124.1-4","label":"124.1 to 124.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/124.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}