{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1230.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1230.1-4","ref":"1230.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Quomodo se habeat definitio ad demonstrationem. Item de resolutione, diuisione, compositione. Cap. XXIIII. Vaeritur utrum definitio praecedat syllogismum an contrà? Videtur illa hunc praecedere, cum nequeat ei conditio assignari per syllogismum, nisi per definitionem prius & res, & conditio cognita fuerit. Fortè uerò licet dicere antequam definitio oriatur, duob. saltem syllogismis opus esse. Cùm, n. definitio constet ex genere atque differentia, definitionem praecedit diuisio generis per differentias. Item comparatio differentię utriusque, deinde reiectio alterig, denique alterius assumptio sic argumentando dum diuidis genus: Omne animal uel rationale est, uel irrationale, Homo est ani mal, ergo homo est rationale ad irrationale. Item, homo est animal rationale aut irrationale, non est au tem irrationale, ergo est animal rationale. Haec conclusio est hominis definitio, duos sequens syllogis mos. Qua assignata, consideratur quam eam conditio comitetur, cumque inueniam eam comitari docilitatem, concludo hominem esse docilem, tali quodam syllogismo. Homo est animal rationale, sed animal rationale est docile, ergo homo est docilis. Item animal docile non est ferum, homo est animal docile, er go non est ferum. Vidimus iam duos syllogismos definitionem antecessisse, aliosque successisse, atque utrobique affirmatiuum negatiuo praeponi. Si quis autem dicat animal prius in se definiri quam diuidi, fa tebimur, sed addemus antequam definiatur, animal, corpus esse diuisum, & ante corporis definitionem diuisam esse substantiam, & ante huius definitionem ens fuisse diuisum, definitum uerò nequaquam, cum & in definita omnino sit communis entis notio ex genere differentiaque constitui nequeat. Ergo dicen dum est, primo esse confusam descriptionem, secundò diuisionem, in qua syllogismi oriuntur ad definitionem conducentes. Tertiò definitionem distinctam. Quartò distinctam diuisionem, postquam de finitionem sequuntur syllogismi magis demonstratiui quam primi. Visus per modum resolutionis capit imaginem coloris simplicem unamque à colore multiplici & composito segregatam, ubi illa & à colore diuiditur & unitur uisui. Similiter imaginatio resolutionis modo, concipit puriorem imaginem ex imagine uisus. Et intellectus resolutione ex particulari phantasmate solutam concipit speciem, Vnus prius uniuersale cognoscitur quam uibile, somnians in uisum conuersa. Sic primum ubi est resolutio ascendens ad simplex, interimque diuidens in puriora à puriori, & ueniens cum anima purius.","prev":{"citation":"Opera omnia 1229.8","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1229.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1230.5-7","label":"1230.5 to 1230.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}