{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1230.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1230.5-7","ref":"1230.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Quod ignis est proprium. & hactenus subito rationalis naturae fit instincta resoluendo ab indiuiduis ad speciem, ab hac ad geno. Hinc uerò diuidendo per differentias, & ex his species componendo, sicque definiendo, & post definitionem demonstrando, tota progressio fit discursu quodammodo natu rali, magis uerò artificioso. Atque dum demonstrat, resolutionem facit compositam, cum prima fuerit simplex. Resoluit ergo demonstrando, tùm sursum à causa, rùm deorsum ab effectu, tùm in latus à co mitantib. quod ignis est proprium. Dicitur resolutio quasi repetita solutio. Nam formae rerum prius in ideis sunt solutae, deinde materia ligatae, tertio resoluuntur uirtute Apollinis & Saturni. Hic. n. à materia separatus, ille lucens & calens Hinc Apollon, quasi Apolyon, id est, resoluens dicit in Cracylo. Vniuersa haec industria, quę diuidendo & componendo unum in multa producit, & multa redu cit in unum, dum uerba nominaque iungit, & orationes constituit, iungitque inuicem ad ratiocinationis structuram, negatque aliquid uel affirmat. Resoluit, definit, demonstrat, partim logica, parrim Dia lectica nuncupatur. Quae cum percipienda sit omnino, tamen hac primum cautione tractanda, ut non adolescentulis eam, sed adultis communicemus, ut in septimo de Rep. iubet Plato. Nam pueri hac freti perscrutandi subtilitate redarguunt absque delecta singula, tolluntque per eam legitima & cuilia uirae hominum instituta, ipsi uerò nondum reperiunt meliora, unde nec fastu nimio tument, uel se uoluptatibus dedunt, uel malè de religione sentiunt. Quod in lib. de Leg. Plato conqueritur","prev":{"citation":"Opera omnia 1230.1-4","label":"1230.1 to 1230.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1230","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}