{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1231.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1231.5-9","ref":"1231.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"In Socratem ita iocatus, inquit: An non metuis Socrates ne omnes cum iuuenes simus unà cum Proteruo hoc Philebo in te irruamus, si hisce nos lacessitos conuitijs irritaueris tantum uituperarisque adolescentiam, nec nos praeterea recenti instruxeris disciplina? Sed age amabo Socrates Intelligimus enim quod ais. Credebat enim Protarchus potiorem esse aliquam ad ueritatem uiam, praeter artem illam diuidendi & uniendi per unum ac multa: & hanc artem hic damnasse Socrarem. Ideo inferre uoluit: Intelligimus quod artem hanc damnas. Age ergo, si quis modus est ad hanc disputandi turbationem, confu sionemque auferendam, & semitam adrationem rectiorem reperire licet, ut quęso circumspice pro uiribus, ipse sequemur Neque enim exiguus hic est sermo. Haec est non leui quadam de re, sed magna oratio praesens habetur, id est de summo bono, & de uia ad ueritatem ducente. Hoc adiecit, quia dixerat sequemur pro uiribus, atque etiam ut Socrarem ad sequentia prouocaret, consentit autem Socrates, non esse rem leuem qua de agitur, atque eos uocauit pueros, cum antea iuuenes appellasset, quia continuè magis eorum arguebat ruditatem, cum nequaquam animaduertissent quod abu sum increpauerat. non artem. Dixit autem eos à Philebo pueros appellari solitos, ut eius morderet fastum. quia adolescentes uocat pueros, negauitque aliam esse meliorem uiam, aut esse posse, & iam se sem per amasse, quasi natura Philosophum esse oporteat: sed eam deseruisse eum saepe iuniorem, qua si non sit in adolescentia adeunda. Vbi confirmat uitium perturbationis illius in abusu esse potius quàm in arte: & ideo ut per eam proficiamus, paulò pòst ad secundam cautionem, quae obseruanda est, ea in arte descendet, ante uerò ne illi dissiderent uerbis, facile ostendit quo pacto uia illa reddatur commodior per cautiones, scilicet subsequentes. Ne tamen opibus minus confiderent, usum eius praedicit fore difficilem. Vt autem attentiores redderet, omnia artium inuenta per eum eluxisse dicit. nam quaelibet in ueritatis inuentione consistit. Ea uerò facultas potissima est ad ueritatem uia, ut supra monstrauimus In Phaedro dicit, in qualibet facultate magna opus esse & sublimitate men tis & efficacia ad operandum. Primum dari per uim resolutiuam. Secundùm per diuisiuam. Torum est Dialectica In Parmenide dicitur nullum sine Dialectica fore sapientem. Socrates in Phaedro dicit si reperiat hominem scientem per unum & multa uniendo & diuidendo procedere, se illum quasi diuinum adoraturum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1231.1-4","label":"1231.1 to 1231.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1231.10","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}