{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1232.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1232.1-4","ref":"1232.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1232.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1232.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Quod secutus Dionysius Areopagita, scribit in libro de angelica Hierarchia: Quemadmodum Solis radius per coelos ignem & aërem, descendit in oculos, ita Dei lux per supremum, medium & postremum, Angelorum exercitum. in animam penetrat. Sicut.n.Sol illuminat quamlibet stellam sine medio, & rursus aliam per aliam: sic Deus quamlibet mentem, tùm absque medio, tùm aliam per aliam. Profectò ex Timaeo Platonis colligitur, mentem ipsam diuinam, quam Seraphin Hebraei nuncupant, tria quaedam ha bere officia, nam & ad ipsum bonum, à quo manat, caput attollit, quod de auriga animi in Phaedro scribitur à Platone, & pectus secum ipsa retinet, dum sui ipsius pulchritudinem contemplatur, quod in circumspectu suo ac sede manere in Timaeo nuncupat, & ad inferiora femur, prouidendo porrigit & creando, ex quo patrem nominat & opificem. Ideo Dionysius in libro de diuinis nominibus dicit, tres esse in angelo motus, circularem, rectum, obliquum. Moueri autem circulo, quia unà cum eius esse, & operatio eius adeò incipiens in eum redit intelligendo. Moueri rectè, quia uim suam porrigit ad sequentia. Ob líquè autem prout seipsam animaduertit. Redit.n.hic actus illuc unde uenit, ideo circuli dicitur particeps, non tamen perfectus est circulus, quia ad primum sui exordium, Deum scilicet, non reflectitur. Idem in anima reperitur: Ergo ipsius boni radius quanquam in se unus, hac tamen in mente triplice resultat, & triplex dum ad bonum, quod coelium aliqui dicunt, nititur Saturnus, dum in se flectitur lupiter, dum uercit ad inferiora, Prometheus, hoc est prouidentia. Idemque radius quot descendens in materia gignit formarum species, totidem & in animam fundit rationes, ad ea, quae producuntur, dijudicanda, atque ad artium opera fabricanda. Anima rursus quia media est inter numina corporaque, ideo triplicem est sortira potentiam, unam qua supernis coniungitur, unam qua ad inferiora porrigitur, mediam qua mediam suique uim propriam retinet. In suprema animi parte radius diuinae mentis acceptus, mentis humanae lumen dicitur, & animam ad supernorum contemplationem erigit, in media fixus, rationis iudicium est, ad ciuilem instruens disciplinam. In postrema residens, phantasiae industria est, ad artes uictui suppeditantes humano, & materiam artificis exornandam. Haec omnia in Protagora prolixiori quadam Promethei parabola Plato significat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1231","label":"Cap. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231"},"next":{"citation":"Opera omnia 1232.5-8","label":"1232.5 to 1232.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1232.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}