{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1233.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1233.9-11","ref":"1233.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Sunt tamen ista, ergo & primum bonum, non itaque in infinitum species rerum ascendunt, sed neque sine fine descendunt, siquidem finis principio de scensus ascensui, decrementum incremento, minimum maximo, respondere debent. Quinetiam in his intermedijs gradibus superior inferioris causa est, effectus autem a causa deficit, quia non par in eo uis, cum causa producat & ipsum, & quae sub ipso, ipse uerò se non producat. Non ergo uis effectus illius ad paria se extendet cum ui causae, quia est uis impar Sin autem infinita sub eo essent ad paria se extenderet. Item decrementum motus est ad imperfectum, imperfectio ad defectum, defectus denique ad interitum. Deficit ergo uis quae minuitur; minuitur uis causae in effectibus paulatim. Ex his colligitur rerum species certo esse numero definitas. Singula uerò sub speciebus infinita dicuntur, propter ea quod species, ut de ideis probauimus, aeternae sunt: Semper erno agunt, ne sint obtusae: quaeque uerò plurimis se communicat quibus intereuntibus, noua ut Platonici uolunt, sine fine succedunt. Quare in infinitum generatio & uarietas singulorum progreditur. Idcirco Orpheus cum de natura loquereturait. ἀτιλισήιλεν infinitus finis illud quidem arbitror propter singula: hoc autem propter species definitas. Item de Saturno dixit: Qui destruis oImnia iterumque resuscitas insolubilia uincula possidens per infinitum oriundum Saturnae aeternitaItis uniuersae genitor Saturni multiplici consilio praeditę. In his primo dicit, quod ipsa diuina mens Saturnus gignit omnia, & perimendo in nouo permutat, ubi infinitatem generationis singulorum indicat. & ut terminum induceret ait: qui habes insolubilia aeternitatis uincula per infinitu mundum. Nam per ęternas species generationem infinitam certo sistit, continetque in termino, & quę destructa sunt ex ijsdem reficit speciebus, ut licet in mundo mutentur singula recreando tamen per similes species, & similia, nulla unquam deficere uideantur. Ideo in uniuersali hymno Deum uocauit ἀρχήντικ πέρας, id est principium & finem. Nam idem terminat certis in gradib. omnia, qui inchoat omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1233.5-8","label":"1233.5 to 1233.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1234.1-4","label":"1234.1 to 1234.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}