{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1234.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1234.1-4","ref":"1234.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Restat tertium illud, nec ab extremo ad extremum sine medijs aduentemus. Verus enim ille est inuestigationis mo dus, quia rerum progressus sequitur. In reb. autem hic ordo conspicitur. Quaelibet causa ex natura sua facit. Sequitur ergo naturam factio, effectionem uerò factum sequitur: Quare cuilibet causae proximus est effectus persimilis. Dissimile uerò quid habet, ut deficit. Si quid uerò & iste facit, simile sibi facit, deficitque rursus & illud, ex quo gradatim ad simile peruenitur, itaque inter extrema medium est. Imo uerò nisi interuallum sit, sublata distantia, extrema non essent. Itaque in Timaeo duo saltem media inter ex trema ponit, quorum unum uni similius sit alteri alterum. Vt & primum sibi simile habeat proximum, & postremum à simili proximo compręhendatur. Medium quippe ex extremis constat, illa opposita sunt. Si ergo unum esset medium in uno eodemque essent opposita, aequè uehementia, neque sese comparerentur, duo itaque sunt, in uno unum praeualeat oppositum, in altero alterum. Atque ita unum oppositum alteri subiectum pareat, sitque in toto concordia. Posset fortè poni medium aequè utrunque continens, scilicet sub gradu utrunque remisso, ob quam temperiem ad tertiam redigatur formam, cui utrumque pareat. Oportet uerò medium esse diuiduum, ne extrema se contingant, ergo oportet habere principium, medium & finem. Medium, inquam, ne principium tangat finem. Vnum ipsum igitur cum sit ex una uirtute admodum efficax, mox effectum sibi simillimum unitissimumque producit. Illud quia ab uno unum, quia extra unum ab unione degenerat. Vbi unitatis subintrat oppositum, ipsa uidelicet multitudo: nam & causam respicit. & seipsum. Sed & hoc cùm admodum unitum sit uigenti & potentia praeditum, soe cunda igitur unione, & unum gignit admodum simile, continuo degenerat illud, seque ipsum respicit. Respicit causam proximam, respicit & remotam, ergo post unum duo eluxerunt, post duo emersit & trinitas. Idem contingit in gradib. caeteris, quousque decrescnedo ad dissimile, ac tandem ad infini tum descendatur. Et ex uno in multitudinem unitam finitamque tanquam similiorem uni, ex hac in aliam, ac tandem ex finita multitudine in infinitam. uni dissimilem. ueniatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1233.9-11","label":"1233.9 to 1233.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1233.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1234.5-8","label":"1234.5 to 1234.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}