{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1234.9-2-12","citation":"Ficino, Opera omnia 1234.9-2-12","ref":"1234.9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.9-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Neque etiam qui uocem esse aliam acutam, aliam grauem, communis toni aliam noscit tantum, qui haec scit nondum Musicus, qui ignorat à Musico est admodum alienus. Ille uerò in eo sapiens est, qui intelligit, quot interualla uocum sunt in acumine & grauitate, & qualia, & terminos interuallorum considerat, & quot compositiones ex istis efficiantur. Musicum interuallum significat consonum excessum uocis unius ad alteram. Qui sanè excessus pluribus fit modis, nam ut superat una uox in acumine, & intentione aliam octaua sui parte, tonumque efficit, aut minori parte quam octaua, & efficit semitonum, ut scribitur in Timęo: primam Plaro proportionem Epogdonum uocat. Lima uerò secundam, aut superat tertia sui parte, quam proportio epitritus dicitur, efficitque diatesseron harmoniam. aut dimidia parte excedit, quam proportio hemiolus. harmoniam procreat diapente, aut totam se tota his aequat, quae proportio diplason, id est, dupla diapason harmo niam gignit. Proportio uerò dupla duarumque tertiarum, diapason & diatessaron, tripla diapason & diapente. Quadrupla bis diapason. Primus excessus est nouem ad octo. Secundus ducentum quadraginca tres ad ducentum quinquagesimum sextum. Tertius quatuor ad tres. Quartus trium ad duo. Quin tus duorum ad unum. Sextus ipsius octo ad tria. Septimus nouem ad tria, & nouem ad uiginti septem. Octauus quatuor ad unum. In primo tonum ponimus. In secundo semitonum. In tertio quartam uocem In quartò quintam. In quintò octauam. In sexto undecimam. In septimo duodecimam. In octauo quintam decimam. Veruntamen omnes interuallorum species intra octauam clauduntur. Excessus itaque interualla sunt. Termini uerò interuallorum consonantiae, quae his excessib. conficiuntur, quartum species numerauimus. Compositiones uerò interuallorum sunt Tetrachorda, uel Pentachorda, uel octachorda, & similes chordarum ordines sese inuicem per interualla quae diximus excedentium, induxit autem tetrachordum Orpheus. Nam in hymno Phoebi lyram Phoebo dat quatuor cum fidibus, dicitque aestatem produci cum acutam tangit, hyemen cum grauem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1234.5-2-8","label":"1234.5 to 1234.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1234.13","label":"Cap. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.13"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}