{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1236.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1236.5-8","ref":"1236.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1236.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1236.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1236.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Diuinus quia ut in Sophista dicit, nullus hominum Deus dicendus. Diuinus uerò est appellandus Philosophus, quem & daemonem in Phaedro uocat, hoc est sapientem, cum inquam diuinus ille & sapiens Philosophus Mercurius Trismegistus uocis infinitatem animaduerteret, uelletque ad unam uocem descendere, medias quasdam species uocum inuestigauit. In prima specie uocales posuit, distinxitque in septem α Ἰηνουῳ reliqua in specie eas posuit, quae uocem quidem per se non habent, sed casum aliquem & tensionem inferunt literis alijs additae, quas consonantes uocamus septem ac decem numero literas βὶδῥδηλμνξπρστρχψ. Has consonantes duas in species partitus est, in semiuocales, quas hic medias uocat Plato & in mutas. Semiuocales uerò octo / εψλμνροmutas nouen βχδηπτρφῃ. Rursusque uocales in tres alias longas νω alias breues so alias duorum temporum αιυ. Semiuocales autem octo in tres, in duplas & immutabiles & in tres, Duplas tres d immutabiles quatuor λμνρ mutas in tres, tenues, densas, medias, tenues tres uπT, densas tres δρX, medias tres βyδ. Priscianus ita diuidit, in uo cales & consonantes, Vocales a ei oi, consonantes alias omnes uocat. Ex his alias semiuocales, alias mutas. alias liquidas. Semiuocales Imnrs, mutas bed fglrpqut, liquidas enim mnIr. Ex Aegypto & Phoenicia literas in Graeciam transtulit Cadmus, è Graecia in Latium Pelasgi, ut in septimo lib. inquit Plinius. Sed ad Mercurium redeamus. Hic literas ita distinxit, ut ad singulas literas perueniret, & u. namquanque uocauit elementum, Syllabae scilicet elementum, & cunctas etiam elementum uocauit, dictio nis scilicet orationisque elementum. Cùm uerò cogitaret ille quod nemo unum quiddam illorum sine cunctis cognosceret, id est, quod unius cuiusdam literae uim, sine illarum commertio, non posset aliquis scire, & communis unius uocis naturam distinctè non posset dignoscere sine singulis, ideo & unam distin xit uocem multas in literas, & quamlibet literam cum alijs ita contexuit, unam istius discretionis connexionisque disciplinam induceret, quae de una literarum communi natura imutuaque inter se ha bitudine cogitaret, quàm grammaticam nominauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1236.1-4","label":"1236.1 to 1236.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1236.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1236.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1237.1-4","label":"1237.1 to 1237.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}