{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1237.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1237.5-9","ref":"1237.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Oportet autem quodlibet unum in multa deducere, siue simile quoddam in se uideatur indissimilia, si qua sub eo latent, ut calidum in dissimilia calida, quantis ea inter se gradibus differunt. Saporem indissimiles saporis species. Siue idem communi in natura appareat, in diuersa si qua subter sunt ut animal in bruta & homines. Ac rursus multa in unum. Dissimilia in simile aliquod, diuersa in aliquod idem. Omnia enim quantum. cunque multa, uel dissimilia uel diuersa in una quadam saltem conditione conueniunt, uel essendi, uel uiuendi, uel agendi, uel patiendi, uel boni uel procedendi ab uno, uel redeundi ad unum Cum per haec Socrates auditores nimium astrinxisset, refugit grande hoconus Protarchus, reiecitque in Socratem. Temperatio inquit uiro pulchrum uidetur omnia nosse, quod si fieri non possit, secunda quaedam, id est, tuta nauigatio illi uidetur, suam ignorantiam recognoscere, ne & rem ipsam igno ret, & ignorantiam, neque dum quod ignorat tentat, aberret, neque sit indocilis, neque superbior, quod in Alcibiade Plato docet. Quasi dicat probamus quidem omnia esse diligenter examinanda, & eam esse optimam discussionem, quam narrasti, sed ipsi ad haec ineptiores sumus, adolescentuli, scilicet dialecticae expertes, neque dum ad philosophandum idonei. Tu uerò peritia & aetate aptior, praete rea tua interest ista discutere. Nam Philebo dicente uoluptatem summum esse bonum, tu protinus negauisti, obiecistique sapientiam esse pręstantiorem Tu ergo contentionis causa: Vnde enim obiectio oritur, inde & disceptatio. Tus ergo interest explicare, quod ipse implicuisti. Quinetiam his in disceptationem positis, praediximus tibi te nos minimè dimissuros priusquam absolueris. Ipse uerò promisisti, dedistique te nobis disceptarorem. Quod uerò semel iure est datum, non est ause rendum. Postquam tribus rationibus ostendit haec à Socrate esse tractanda. hic iam modum decla rat quo explanari ista desiderat. Mitte igitur modum istum loquendi Socrates, & uagum, & turbulentum, neque scrupulos inijcias, neque à nobis exquiras, quę declarares non possumus. Dubitationem tu mouisti, soluere ipsi non ualemus, in ea resistendum minimè est: Neque enim inquisitionis finis est dubitatio, sed inuentio. Tua ergo interest quaerere, pręsertim cum promiseris. Quare ad summum bonum demonstrandum iam accede.","prev":{"citation":"Opera omnia 1237.1-4","label":"1237.1 to 1237.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1237.10-11","label":"1237.10 to 1237.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}