{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1238.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1238.1-4","ref":"1238.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"cognoscat oportet, qui ad ipsum duo illa uoluptatem & sapientiam sit coparaturus. Com paratio uerò istorum duplex est ad tertium. Vna negatiua qua neutrum illud esse monstratur, altera adfirmatiua qua quaeritur, utrum duorum tertio sit propinquius? Ad primam non est opus ea diuidendi & definiendi arte, quam supra descripsimus, ideo eius artis usum ad tempus differt, quan do affirmando illa inuicem, & ad tertium comparabit. Vt autem cognoscatur quòd neutrum ipsum bonum sit non est opus utrunque in species suas diuidere, & exactissimè definire, sufficit enim utru rumque communis quędam intelligentia, & propria quaedam illius tertij ad quod comparatio diri gitur notio. Ideo cum Protarchus dixisset Socrati ut ad hanc comparationem seu diuidendo, stue non diuidendo quomodocunque uellet sese accingeret, libenter, hac libertate disputationem iniuit So crates. In primis ita iocatus. Nihil graue amplius metuendum, postquam arbitratu meo qui me sinitis. Hoc obiecit adolescentibus illis qui supra & comminati illi eamque urgere soliti erant, qui quo niam dociles erant, difficultate rerum perterriti, iugo Socraticae rationis iam ceruicem subijciebant. Imòuerò nec graue illi quicquam in disserendo cui pro uoluntatis arbitrio, & agredi, & dimittere disputationem permittitur, & disputationis rationem ex mente diligere, quàm authoritatem iunio res senioribus concedere debent. Qua sanè authoritate fretus Soerates, comparationem negatiuam addit, scilicet quod neutrum ipsum bonum est, quia uis mentis ut ad formas protenditur cum ipsa species sit, & speciebus agat. Omnis enim mens agit intelligendo, ergo faciendi operis formam con cipit in seipsa, ad eiusque exem plaragit formam. Item cuiusque artificis mens formam agit tantum ma teriam minime: Eam enim natura gignit, ut figulus uasis formam, natura lutum. Sicut autem se ha bet pars ad partem in genere eodem, ita totum ad totum, quare sicut mens particulare ad particula rem materiam, ita uniuersalis mens ad materiam uniuersalem, sed particularis mens particularem materiam, non gignit, sed format, ergo et mens uniuersalis uniuersalem similiter materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1238","label":"Cap. XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1238"},"next":{"citation":"Opera omnia 1238.5-8","label":"1238.5 to 1238.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}