{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1239.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1239.5-8","ref":"1239.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Quippe cum melius aliquid ex eo ducatur, quod bonitatis magis est particeps? Quinetiam cum omnia bonum duntaxat cupiant, si suprà bonum est aliquid, utrum & illud appetant nec ne? Si non apperunt, absurdum est causam primam à qua quaeque fiunt atque seruantur, non appeti & ab omnibus. Sin appetunt non bonum maximè appetant, neque sub ratione boni cuncta perquirent. Cum uerò bonum sit ad quod omnia appetendo conuertuntur, bonum erit à quo omnia procreantur, quo enim omnium est conuersio, illinc & omnium est pro cessio. Bonum itaque primum rerum est principium, quia principium est, ideo sufficiens dicitur, expetendum, perfectum. Sufficiens, inquam, quia in scipso permanens ex foecunditate exuberante producit essentias omnium. Expetendum quia essentias statim productas in se conuertit. Perfectum quia conuersas perficit atque complet. propter primum quidem principium, & ueriras, & unum dicitur. Propter secundum uerò medium & uia. Propter tertium, finis & uita. Ideo quarto Legum digit Plato. Deus, ut antiquus sermo te statur, principium, finem & media, rerum omnium continens, rectitudine, secundum naturam peragit omnia atque circuit. Antiquus autem ille sermo est Orphicus. Inquit enim, lupiter principium, supiter medium, ex loue nata sunt omnia, lupiter fundamentum terrę coelique stelliferi. Propter omnia bonum di citur. Primum sic ostenditur, quod scilicet immobile, permanens creat. Nam si per motum, aut mo tus ille in eo est, aut extra, si in eo, ipsum mutatum esset ab uno & bono, ergo quodammodo ab uno & bono discederet, debilitaretur igitur. Maximè uerò potens apparet aliquid cum aliud efficit. Hoc autem tunc debilius appareret cum maximè uis eius maximè eluceret, sin extra sit, ergo motus ab eo pro ductus, utrum per motum, an sine motu? Si primum, in infinitum ibitur. Si secundum, constat quod manens immobiles generat. Imò uerò cum omnis motus impetus sit ad aliquid quod deest. Deest aliquid primo si mouetur. Item, uel ad aliquid melius mouetur, uel deterius, uel aequum. Ad melius quidem non nihil enim bono melius: ad deterius quoque non. Non enim ignorans est aut cogitur, cum nihil supra sit. Ad ęquum uerò statum priori cur mouetur? habet enim iam. Cur quęrit ergo?","prev":{"citation":"Opera omnia 1239.1-4","label":"1239.1 to 1239.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1239.9-11","label":"1239.9 to 1239.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}