{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1241.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1241.1-4","ref":"1241.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Est enim actus sui iuris, nullius sub iecti limitibus coarctatus, cumque nullius propriè actus sit, actus est omnium, cumque in nullo sit inclu sus omnibus adest. Est ergo bonum super omnia, & in omnibus. Quemadmodum Solis lumen cum nullius oculi proprium lumen sit. omnium est lumen & in omnibus. Radius autem, qui alicuius est oculi proprius, illius solius est & in solo. Ideo Plato in sexto de Republica, bonum ipsum per Solis imaginem figurauit, dicens: quod Sol & corpora uisibilia, & oculos uidentes procreat. Oculis ut uide ant, lucidum infundit spiritum: corpora ut uideantur coloribus pingit, neque tamen proprius oculis radius proprijde corporibus colores ad uisionem perficiendam, nisi lumen ipsum supra multa à quo multa et propria lumina oculis corporibus distributa sunt, adueniat, illustret, excitet, atque roboret. Eodem modo primus ipse actus, speciem actumque rebus singulis producendo largitus est. Qui sanè actus cum in subiecti patiente susceptus fuerit, debilis est, & ad operis executionem impotens. Sed diuini Solis perpetua, & inuisibilis lux unà semper omnibus adstat, fouet, uiuificat, excitat, complet & roborat. De quo diuinè Orpheus: cuncta fouens atque ipse ferens super omnia sese. Mercurius quoque ait. Deum esse omnium actuum potentiam, & omnium potentiarum actum, quia omnes primi actus ab eo creantur, potentia efficax omnium actuum Deus dicitur, quia omnes actus secundi ab eo excitantur & roborantur, potentiarum omnium dicitur actus, id est omnes potentias in actum reducens. Actus quisque tam primus, quàm secundus à Deo datus, cuiusque bonum dicitur, & dicitur cuiusque sum mum bonum, quandoque sine ullo impedimento, integram agendi secundum sui naturam uim exercet, expeditissime operatur. Hoc autem fauore primi actus assequitur, quando ad ipsum conuertitur: quod non alicuius, sed aequè omnium bonum dicitur. Primus igitur actus complet cuiusque actum, & expe dit ut compleat, & roboret ipsum bonum. ut expedit gratum reddit & agilem, ipsum pulchrum dicitur. Actus autem rei ipsius ut roboratus optimus, ut expeditus iucundus & pulcher.","prev":{"citation":"Opera omnia 1240.5-8","label":"1240.5 to 1240.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1240.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1241.5-8","label":"1241.5 to 1241.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}