{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1241.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1241.5-8","ref":"1241.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Totus autem hic actus roboratus in se, & quo ad impedimenta alia expeditus, summum cuiusque est bonum, quia summus cuiusque est actus. Quod primo actus sit, à primo actu habuit. Quod deinde robustus sit & expeditus à primo quoque actu, & à sua in eum conuersione. Dat ergo bonum Deus rebus in proce dendo: Dat bonum summum in conuertendo. Ad primum munus sola Dei magnificentia sufficit. ad secundum conuersio rei ipsius suscepturae requiritur. Producit quidem ipsum unum omnia, men tem scilicet animam, materiam. Cum uerò cuiusque causae character in opere suo seruetur, in horum singulis una quaedam sua unitas est, à primo impressa uno. Actus quidam rei productae ab absoluto productoris actu. Nam quaeque res principale aliquid sui in se habet, uel uim unam, uel subsistentiam unam, uel conditionem unam, quod unum, quasi eius centrum est ad quod, &? quo caetera quae in eo sunt, existunt, ut ad centrum, & à centro omnes ad circumferentiam lineę Omnia uerò per hunc actum unum centrumque ad primum actum unumque uertuntur. Neque uerò attingere, unum nisi uno quodam possunt. Nam si illud pluribus tangeretur, diuisibile esset, atque non unum. Omnia igitur in suum unum actum se colligunt, ut uno hoc centro sui, centro omnium haereant. Ipsum bonum centrum est omnium, quia ab illo omnia & ad illud. Et sicut lineae omnes à centri puncto manantes, punctum in se habent, & in centrum terminantes puncto suo, punctum circuli tangunt, sic omnia à Deo uno actu pendentia, unum actum retinent, quo uno redeunt in unum primum, illudque attingunt. Mens igitur ab uno producta, quia extra unum & circa nihil manauit, ab uno degenerat actu, & ultra actum unum hypostasi primus ille actus, & unum boni inchoatio est. Per quem actum unum essentia menris in unum supremum actum conuertitur. Conuersio haec actus secundus est, & boni incrementum. Conuersa formantur producendorum omnium speciebus. Qui tertius actus boni est complemen tum ac splendor. Quare summum mentis bonum, est actus eius naturę completus: Id est, ut perunum actum conuersa, ad actum unum omnis fiat actus, omniaque actu fiant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1241.1-4","label":"1241.1 to 1241.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1241.9-11","label":"1241.9 to 1241.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}