{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1241.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1241.9-11","ref":"1241.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Irem anima in suam uni tatem, id est principalem uim, apicemque ipsius collecta. & sensibus reiectis unum effecta, uni bono haeret, ab eoque per mentem illuminatur, rerumque omnium rationibus speciebusque completur. Summum igitur animae bonum eius unius actusque completio est, id est, ut per unum suum actum ad unum mentis omniumque unum conuersa actum, omnes actus efficiantur, id est specierum omnium plenitudo. Materia quoque perhypostasim unam ad una conuersa animam, actusque animae perque animam ad mentem. perque mentem ad bonum ipsum formis omnibus exornatur. Bonum ergo summum materiae naturalis eius conuersionis, quae conuersio actus quidam est expletio, id est, ut peractum unum ad unum reflexa, omnis actus fiat, formis omnibus insignita. Ipsum igitur absolutum bonum unum est super omnia, actus unus Bonum summum mentis, Animae, materiae, unum omnia. Actus omnes. Vnum enim simpliciter, quae post primum sunt, esse non possunt. Vnum ergo multa sint oportet, melius autem est esse unum omnia, quam unum aliqua: Dummodo in uno omnia possideantur. Summum enim mentis bonum, non illa multiplicitas specierum est propriè, sed una unius summi in speciebus omnibus intellectio, in omnibus actibus actus unus ad purum actum. Ita quoque animae bonum non uarij per rationes multiplicesque discursus, sed unus in rationibus omnibus Dei uinius intuitur. Materiae insuper bonum, non ipsa quantitatum, qualitatumque discretio est, sed unus ex omnibus decor, ex unius animae unione uita una. Vnum ergo sufficit singulis, unus scilicet uni us fruitio, unus luminis, unius intuitus, unus actus ad actum unum. Vnum ergo hoc & in se, & in alijs bonum est. Sed ad foecundissimam ipsius unius praesentiam omnium actuum passim sequitur multitudo, quę quidem pulchritudo est, quare boni splendor est pulchritudo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1241.5-8","label":"1241.5 to 1241.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1241.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1242.1-3","label":"1242.1 to 1242.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1242.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1242.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}