{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1242","citation":"Ficino, Opera omnia 1242","ref":"1242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1242.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Cap. XXXII Neque uoluptas, neque sapientia est ipsum bonum. QOsitis ipsius boni conditionibus, iam ostendit, neque sapientiam, neque uoluptatem ipsam esse bo num, dicitque, consideremus iam & iudicemus, consideremus scilicet propriam utriusque uitam qualis sit iudicemus deinde utrum sit ipsum bonum, certe ipsum bonum suliciens est, nullo igitur indiget. Quod ergo bonum ipsum habet nihil ultra requirit. Ponamus uoluptatis uitam, sapientiae totius expertem, uideamusque utrum ipsa nobis sola sufficiat: Si non sufficit non est ipsum bonum, quod ipsum per se sufficit possidenti. Atque similiter à uoluptate sapientiam secernamus, utrumuis illorum bonum ipsum sit absque altero nobis fufficiet. Sin neuirum per se sufficiet, neutrum per se bonum. Hac norma iudicij data ad exempla recurrit, & iudicium secundum Proparchi ipsius electionem peragit. Ex uoluntate enim, & electione boni iudicatur natura. Argumentatur itaque Socrates hunc in modum Voluptatem ipsum bonum uocas, ergo per se sufficiens. Vita igitur semper uoluptate perfusa, omni sapientię parte nudata. tibi sufficiet. quàm si possederis. nec sapientiam, nec aliud quicquam ultra requires: Non igitur opus erit sapere quicquam, uel intelligere, uel de opportunis ratiocinari, nec alia id genus habere, neque etiam uidere quicquam Dixit uidere, quia uisus cum momento fiat, & ad incorpoream lucem tendat quandam, intellectus incorporalis habet imaginem. Consensit Protarchus quia si uoluptatem habeat, omnia habeat bona. Hic infert Socrates ex casu posito, perpetuę inerit tuae uitae uoluptas, sapientia aberit omnis, Mens igitur, id est, intelligendi facultas, principiorumque cognitio: & scientia, id est, ex principijs conclusionum certa praeceptio aberit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1242.4-7","label":"1242.4 to 1242.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1242.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1242.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1243.1-4","label":"1243.1 to 1243.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}