{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1243.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1243.1-4","ref":"1243.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Aberit & ratiocinatio, id est à principijs ad conclusiones, à causis ad effectus artificiosa discursio. Opinio quoque deerit, id est, incidentium rerum per coniecturam existimatio, memoria insuper, id est, eorum quae contigerunt stabilis conseruatio. Sapere autem commune uocabulum est ad haec omnia, quia deerit mens & scientia, unum literis, nec ne ignorabilis, quia memoria quodlętatus, quandoque fueris non recordaberis, & uoluptatis praesentis perceptionem, ne momentum quidem seruabis. Quia opinio uera, dum lęta beris, laetari te nequaquam existimabis, quia ratiocinatione, quod in futurum laetaturus sis nunquam praesagies. Agesque uitam non hominis, sed Pleumonis cuiusdam insensati & stupidi animalis, & ostres marinae persimilem, quae animalia tactum habent solum. gustus parum, sensus alios minimè. Plei mon animal est maritimum albissimum, quod uidetur ex spuma compactum, habet pulmonis formi & motum, semper enim & aperitur & clauditur. intus habet uillos, totum est niuis instar tenerrimum, & mollissimum, & undique digito perforatur Defertur maris undis sępe ad littus. Progressum habet nul lum, aut organi distinctionem. Haec utique uoluptatis sine sapientia uita est, quam nemo unquam ut suffi cientem eligeret: primo quia uilissima existimatur, & morti proxima, minimum quiddam habens uitae. Deinde quia ita adesset animae uoluptas, ut minima ex parte anima uoluprate frueretur: neque enim ex praererito, neque ex futuro, neque per aliquam temporis moram. Imò perinde esset, ac si non adesset, cum adesse ignoraretur, & cum animus non adesse opinaretur. Aduertendum est, quod anima natura sua cum media sit inter mentes & corpora, ut corpus respicit in eo nutritionis, augmenti, generationis opus exercet, & per illud sentit. Nutrit ergo corpus in corpore, sentit per corpus corpora. Vt autem mentem respicit à corpore absolutam, atque inde pendet, ita agitiam, ut nec in corpore agat, neque per corpus Ideo quantum supernae mentis uim sortita est sine sensuum instrumentis, secum ipsa res cogitat. Vel per opinionem singulorum imagines. atque naturas, uel per intellectum & rationem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1242","label":"Cap. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1242"},"next":{"citation":"Opera omnia 1243.5-8","label":"1243.5 to 1243.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}