{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1243.9-12","citation":"Ficino, Opera omnia 1243.9-12","ref":"1243.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Erit ergo animo perinde ac si non adsint Vita itaque ista persimilis erit animalium istorum quae spongiae, purpurę, concuae, ostreę appellantur, quae sensum interiorem habent nullum, exteriores duos duntaxat. Si quis quaerat, cur animalia, haec usque adeò manca natura producit? intelligat his gradibus rerum series esse distinctas ut quod in superiori ordine infimum est, ei quod in sequenti ordine esi primum, sit proximum, alioquin res inuicem minimè necterentur, nec unum esset Dei unius opus. Supremus angelus Deo propinquus. Infimus daemoni igneo proximus. Daemon infimus, id est aqueus, homini pręstantissimo, est cognatus. Homo stupidus sagaci bruto persimilis. Brutum iners, arbori pulcherrimae proximum, planta uilissima, ut tuber, inanimato corpori ferme est idem. Ideo infi mum in animalium genere cum proximum arbori esse debeat. Arbor aut nutritionem habeat sine sen sibus, conueniens est nonnulla animalia reperiri, quae fermè nullum habeant sensum. Habeant scilicet eos qui maximè necessarij, & quia per omne corpus funduntur. Tactum scilicet atque gustum. Hi enim ad sui conseruationem, & alterius generationem necessarij sunt, hi sufficiunt. Per gustum conueniens adsciscitur nutrimentum, quod conueniens non est reijcitur. Per tactum calor, frigus, & reliqua, quae uel seruare possunt. uel perimere, sentiuntur. Sufficiunt autem hi in his, quae narrauimus animalibus, quoniam instar arborum affixa lapidibus aut terrae, procul alimenta non quaerunt, sed cominus alimo niam sugunt. & quae fugiendo, uel currendo uitare, & capessere nequeunt retractatione sui, & pro tra ctione declinant, quoad possunt & capiunt. Horum autem uitam nemo eligeret. Ex his igitur rationibus patet uoluptatis uitam, ipsum bonum non esse, quia ipsa per se non est sufficiens: nec eam quisquam à sapientia separatam eligeret. Quinetiam quod neque sapientiae uita ipsum. Bonum sit ex eo PP 4 patet FICII patet, quia non est per se sufficiens. Separetur enim ab omne penitus uoluptate ac dolore, uoluptate ut uideamus, nunquid per se sufficiat? Dolore, ne quod per se fortè appeteretur, mali ad mixtione uitetur, ut eo uitato malum quod ad mixtum est, declinetur. Certe, intelligentiam ipsam omnis uoluptatis expertem, ut sufficiens bonum non expetimus. Ita enim appetimus intelligere, ut & sen tire. Nam sicut se habet sensus ad sentiendum, sic intellectus ad intelligendum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1243.5-8","label":"1243.5 to 1243.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1244.1-4","label":"1244.1 to 1244.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}