{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1244.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1244.1-4","ref":"1244.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Cum uero non quomodocunque sentire concupiscamus, sed cum suauitate sentire: Id enim per omnes sensus quaerimus, neque etiam quomodocunque intelligere & sapere & meminisse, opinarique, sed cum gaudio cupimus. Nempe intelligere, agere, & operari est. At uerò cum dolore agere tanquam malum fugimus: Agere autem cum neutro, nec dolore, nec uoluptate, ut indifferens non asciscimus, & si caeperimus cito satietate affecti dimittimus. Quod ergo potissimum petimus, est cum uoluptate agere. Non ergo intelligentiae actus siue uoluptate optabilissimum. Non itaque per se sufficiens, non igitur ipsum bo num in superioribus ipsum bonum actum ipsum esse monstrauimus, & bonum esse maximè, actum eum qui actus est maximè. Illa uerò actio maximè actio est, quae passioni & impedimento mixta non est, & quia ad obiectum optimum, id est, quod maximè actu sit, fertur. Aliquid mouet sensum, sensus illud sentit, mox illud si bonum conuenit naturę. Prius enim occurrit, ut aliquid sen sui quàm ut conueniens statim persentit conuenientiam, mox affectus consentit tùm persensioni, rùm conuenientiae Conuenientia est, quasi caeca uoluptas, similiter affectus ipsius consensio. Volu ptas uerò uidens est in ipso sensu, dum hinc persentit naturalem motionis conuenientiam, cum natura. Inde uerò consensionem affectus, tùm secum. id est, cum ipsa persentione conuenientiae, tum cum ipsa conuenientia. Hic triplex est bonum, scilicet bonum naturae, ut motionis conuenientia cum natura. Item bonum affectus, scilicet dicta consensio, & bonum sensus, scilicet persensio utraque. Nota consensionem affectus esse quietem, non priuatiuam solum stimuli, scilicet diffusionem & ni xum in bonum naturae sensusque, sicut leuitas & mouet, & sistit applicatque uehementer, quod mouit, atque firmauit. De his in Olympiodoro, scilicet quod uoluptas sit etiam in parte cognitiua, simi liter dolor, licet opposita ratione. Sit ergo sensus potentia passionis expers optimè ad sentiendum affecta, remota sint impedimenta externa, haereat obiecto cuidam optimo, & consentaneo. quod & perfectum. & actus maximè sit, ut figurae, uel harmoniae perfectae, uel sapori suauissimo, statim ipsius sensus actus tanquam merus & expeditus actus, libere & integerrimè aget, auidè agere incipiet, sensus libenter perseuerabit, indissolubili ei adhaerebit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1243.9-12","label":"1243.9 to 1243.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1243.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1244.5-8","label":"1244.5 to 1244.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}