{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1244.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1244.5-8","ref":"1244.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Haec ipsa meri, & expediti actus integritas, idem est, quod actus ipse completus. & maximè actus Et quia potentiam auidè operantem, libenti perseuerantia in se sistit uoluptas dicitur. Idem igitur integritas actus atque uoluptas. Integritas au tem actus, nihil aliud quàm maximè actus est. Quare motus idem & actio est, & uoluptas, quanquam differunt ratione. Actio enim est, ut per eum potentia aliquid agit, uoluptas, ut in eo motu circa tale obiectum libenter potentia, sic operans conquiescit. Quod in sensu diximus, in intellectum quoque intellige dictum. Integritas in actione sensus. & actus maximè est uoluptas. Et hanc integritatem quisque sensus, ut summum sui bonum affectat. Integritas in intellectus actione, & actus maximè est, & uoluptas, & hanc integritatem, ut suum bonum mens experit. Non ergo sapientiae operatio quomodocumque se habeat suum bonum est, imò si cum uoluptate fit, est cum uoluprate, si integra sit, talis est cum non impedita, non mixta, & cum obiecto optimo, qui summus actus est, coniungitur. Tunc uerò est actus maximè. Cum itaque maximè actus est, runc est uoluptas. Hoc igitur quod reipsa unum est. uaria quadam ratione, ex duobus quodammodo sapientia, & uoluptate mixtum summum mentis est bonum. Ergo & hominis, qui mente, & mentis capite suprema sui parte utitur Quod & Plato in Phaedro & Phoedone, & Theaeteto uult, & Aristoteles in decimo Ethicorum libenter accipit. Verùm uoluptas duplex esse dicitur. Vna in ipso cognitionis actu, quae cognitionis integritas est, & est in cognoscente potentia: Altera cognitionis comes, quae in appetitus potentia est, illa idem est, quod merus, & expeditus actus: Ista est appetitionis assensio Illa eiusdem generis cuius cognitio, quia in genere termini ponitur, cum sit expeditae cognitionis terminus. Ista in genere infiniti quia est inclinatio, & diffusio appetitus in id, quod cognitione iudicatum est bonum. Illam Plato in disceptationem non trahit, ut cum mente eam comparet, idem enim est. Imò secundam uoluptatem, quae est in appetendi potentia, & aliud quiddam est, quàm cognitio ad cognitionem confert, quàm non esse per se sufficientem infrà monstrabimus. Atque de hac & ipse hic intelligit, & nos cum sufficientem esse negamus. Nam quae incognitiuae potentiae actu inest, sufficiens est, quia cum primum haec integritas est, sapientia coniuncta est cum alia uoluptate. quae est appetitus assensio. Vbi ergo haec est ex sapientia mentis, & appetitus uoluptate facta est mixtio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1244.1-4","label":"1244.1 to 1244.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1244.9-10","label":"1244.9 to 1244.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}