{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1245","citation":"Ficino, Opera omnia 1245","ref":"1245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"te perfrui, & interiori phantasia & memoria delectari. Quod in simijs & iocosis canibus. musicis, auibus, & ambitiosis equis, artificiosis apibus, formicisque apparet, imò etiam plantis, quarum natura, quasi exteriorum sensuum uoluptatis auida, gustu quasi quodam humorem salubrem radicibus sugit, atque ad illum radices passim protendit, & quasi quodam tactu ad Solis calorem uertit folia. ramusculis & uiminibus proximum amplectitur sustentaculum, germinaque gignendo producit, & quasi sapienti quadam phantasię interioris actio, artificiosis figuris colorum uarietate, numerosa specie, corpus suum pingit ac format. Vides ergo in omnibus esse innatum aliquem utriusque affectum, imò uero homines omnes utrumque mixtum quaerunt, & qui somno, & uentri dediti stupidi per inertiam uitam agunt, & qui luxuriae, & auaritiae, & qui iracundiae, & qui rationi negotiosae & qui tranquillę contem plationi. Primos plantas uocamus, secundos porcos & asinos, tertios leones, quartos homines, quin to: denique Deos. Omnes enim hi utrunque apperunt, quoad possunt, & quamdiu possunt, per omnem uitam cupiunt possidere. Si quis uerò aliud quàm hoc, id est, uel mortem, uel uitam animam eligerit, non sponte istud, scilicet, uel per ignorantiam, puta quę ad studium aliquod uirae se confert putans iocum dum esse, quod tandem est anxium, uel necessitate & ui coactus, ut qui à tyranno iubetur, uel mori, uel mercenarium uiuere, eligit mercenariam uitam, uel qui moriturus iubetur, uel crucem eligere, uel secu rim. securim eligit. Veruntamen quisquis eligit, semper uel melius, uel minus malum eligit. Minus uerò malum ad majus, bonum est. Meritò Plato electionis nomine usus est. Volumus enim fidem, eligimus quae ad finem sunt Volumus semper bonum, eligimus saepe quod minus malum, ut in Gorgia & Protagora Plato dispurat. Electionem mali? necessitate infelici esse dicit, quae contra foelicitatem est, quae in bono consistit. Ipsum bonum est. Mente superius. Neque sapientia, neque uoluptas est summum bonum, sed potius commune quiddam: Potißimum uerò superius aliquid, cui tamen sapientia est cognatior, quàm uoluptas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1244.9-10","label":"1244.9 to 1244.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1244.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1245.1-4","label":"1245.1 to 1245.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}