{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1245.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1245.5-7","ref":"1245.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Quinetiam sapientiam mentemque ex sese rationis impulso petimus, bonum autem etiam ante omne rationis incitamentum. lisdem rationibus patet bonum esse supra mentem. Primo sic omnia appetendo conuertuntur ad bonum, non ad mentem omnia. Quo uerò conuersio est, illine & processio. Omnia ergo à bono procedunt, non à mente omnia. Qua re non mens, sed bonum est causa prima omnium. Secundo sic. Appetitus hominum naturalis omnis & sem per ad bonum, non omnis & semper ad mentem, pluris ergo facit bonum quam mentem. Igitur naturali instinctu bonum mente praeciosius, & idcirco eminentius iudicatur. Tertio sic. Mens intelligendo hau rit bonitarem, cum sese melius habeat: Aliunde autem haurit. Si enim in se haberet, non esse motu opus ut agendo proficeret. Illud unde haurit bonitatem, ipsum bonum est, quod & supra eam est, cum in eam perfectionis suae liquorem infundat. Quare mentem licet perfectam ipsum bonum esse non dixit, cum & aliud quiddam sit bonum. & ante mentem, sed beatam esse eam innuit, dum dixit, melius se habere quàm suam Ipsum quidem bonum mentem proximè creat. Haec mens, quia prima est mens, tota mens est. Ideo uera est mens, quia pura & integra: est & diuina, quia semper a Deo formata. Mens ista nostram gignit animam, quae prout à mente nascitur mentis habet partem, quia uerò à mente degenerat, & ad materiam uertitur, non tota & pura mens est, sed mens in anima atque pars animae habentis ultra mentem, opinionem, sensum & gignendi naturam. Idcirco intentio animę no omnis semperque ad mentem, sed ad corpora plurimum. Cùm uero mentis natura, quia proximè à bono creata, proximum sit, & proprium boni, & beatitudinis receptaculum, beatitudinem integram anima non prius accipiet, quàm reliquis potentijs, & officijs praetermissis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1245.1-4","label":"1245.1 to 1245.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1245.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1246.1-4","label":"1246.1 to 1246.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}