{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1246.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1246.5-8","ref":"1246.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Iam uerò cum ostenderit neutrum ipsum esse bonum, concludit Socrates, quod commu nis uita praestantior est, quam istorum alterum, quia sufficientior, dicitque minimè se pugnaturum quo palmam communi uitae auferat, eique solam sapientiam anteponat. De uoluptate uerò subticuit, quia ad Philebum & Protarchum ea concessio pertinet, ac etiam quia liquidius demonstratum fuit in superiorib. eam nequa quam sufficere. Mox uerò ad secundam comparationem illam se praeparabit, in qua cum pateat neutrum esse summum, utrum illam summo propinquius, secundamque obtineat sortem est inquirendum Mouet autem quaestiones, pollicetur, exhortatur. & praeparat. Exequetur demum comparationem propositam in quinta li bri particula In ea inquit forsan comparatione quae partem mentis tutabitur, ut eam summo propinquio rem osteridat, asseuerauit mentem potissimum causam esse, ut commune id bonum sit, qui uerò uoluptatis uoluptatem. Neque tamen in his partibus insistendum, unius enim perfectio ab uno tandem, & composicum à simplici maneat. Atque ideo aliquod unum supra compositam hanc uitam est ponendum, à quo uitae huic darum, ut unum aliquid partibus commune sit, quo & bonae partes, & totum sit bonum. Ad quod unum cer tè sapientiam & uoluptatem comparare decer. Atque ita uidebimus, quid ex his melius sit, quod enim uni causae cognatius id melius, atque hic erit rectius comparandi modus. Certè ergo, inquit Socrates aduersus Philebum, pugnarem affirmaturus mentem esse illi uni cognatiorem. & similiorem quam uoluptatem, quicquid illud sit, quo uita haec mixta, bona & eligenda existit. Bonam dixit, quod ad seipsam. quasi perfectam. Eligendam. quoad appetitum, quasi maximè expetendam. Mentem dixit cognatiorem bono, id est, eius generi, propinquiorem, & similiorem, id est eius proprietati magis conuenientem, quod in sequentibus ostenditur. Quod si constiterit. Primo loco ponemus illud, quod compositae uitae perfectionem tribuit. Secundo compositam uitam. Tertio mentem. Quarto mentis participationem in discursibus animae. Quinto denique uoluptatem, ut in fine huius libri patebit. Ad dit Socrates, ita esse de his iudicandum siquid suae, id est, humanae menti credendum est. In prae sentia, id est antequam ratione, quid propositum est demonstret, quasi dicat fortè mihi nunc non creditis priusquam afferam rationem. afferam certem loco suo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1246.1-4","label":"1246.1 to 1246.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1246.9-11","label":"1246.9 to 1246.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}