{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1246.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1246.9-11","ref":"1246.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Interim ita esse ponite uaticinatione mentis confi si, mentis eius quam Philebus spreuerat, quae certè uoluptati praestat ex eo, quod ut nunc cernitis mentis ipsius ui ac lumine, & de mente, & de uoluptate consultamus, lumine autem uoluptatis, quę ipsa cu ca est, nam & appetitio caeca est, neque de uoluptate, neque de sapientia quaerimus. Quis igitur dubitet quin mens uoluptati excellat, quę ita eam iudicat, ut ab ea minimè iudicetur? Acceptauit posthęc Protarchus conclusionem Socratis primam, prima illa ex comparatione inductam, scilicet quod neque uoluptas ipsum bonum est, neque mens, dicens, quod uoluptas Socratis iaculis, id est rationib. per cussa concidit, & prostracta est, usque adeo, ut de palma prima bonorum non ultra contendat. Succumbit enim & iacet, sed neque mens eorum iudicio, qui sapiunt sibi primam uictoriam uendicabit, quia si id tenet, eadem sibi obijcientur, quae uoluptati, scilicet quod insufficiens per se sit & imperfecta Mentem humanam dico quae pars animae est. His acceptis Socratem ad comparationem alte ram exhortatur. scilicet in qua ostendit, quid ex his melius sit, praesertim cum ostensurus sit uoluptatem esse inferiorem, proderit sanè hoc omnium uitae. Nam quia uoluptatem plurimi faciunt, ab eo capiuntur, tanquam pisces ab hamo, & in uitia delabuntur. Nam latet anguis in herba. Quam si ostenderis in bonis locum infimum obtinere, contemnent, temperatioresque & iustiores uiuent. Ideo dixit, si etiam secundis priuetur honoribus, homines qui nunc eam amant, quia rem praeclaram existimant, & con temnent, quia esse ignobilem recognoscent.","prev":{"citation":"Opera omnia 1246.5-8","label":"1246.5 to 1246.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1246.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1247","label":"Cap. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1247"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}