{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1248","citation":"Ficino, Opera omnia 1248","ref":"1248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Cap. XXXV. Tautem duo aliqua bene inuicem misceantur, tria maximè exiguntur, ut gratia quadam natu rae mutuo sese apperant, ut calor, & pinguis humor, nam calor & frigus sese inuicem fugiunt, quia grata sibi inuicem non sunt. Neque sufficit ut sese libenter petant, nisi adeò expetita sint, ut sese inuicem ualeant penetrare. Calor enim in ferro, & humor in auro inuicem non miscentur Tenua sint haec oporret & pura, ut in unum conflentur. Neque satis est puritas haec & gratia illa naturae, nisi quantitate moderata, sibique uicissim consona sint. Nam si intentissimum caloris aestum exiguae pinguis humoris guttae miscere uolueris, mixtio nulla fiet, subito namque aestus humorem resoluet: Sin contra protinus calorem humor extinguet. Sin ergo competenti ui, & pondere moderata oportet, ut quae per gratiam sese adsciuerunt, & perpuritatem expeditè, & facilè congressa sunt. Per moderationem sese penitus aequent, atque unà procul à dissolutione permaneant. Naturae gratia interior pulchritudo est, qua sese aliciunt omnia, cuius ui magicae, opera exerceri Zoroaster uoluit, & Plato probauit. Puritas cuiusque, cuiusque est ueritas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1248.9","label":"Cap. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1249","label":"Cap. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1249"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}