{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1248.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1248.1-4","ref":"1248.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Ex illa sapientiam postulat, ex alia uoluptatem, sed ex his unum fit, ut ex utraque potentia unum, imò uerò quemadmodum duae potentiae ad unam animae essentiam reducuntur utrisque communem, ita sapientia, & uoluptas inuicem iuncta unum quiddam habent commune, ratione cuius utrumque bonum est, & ambo ipsum bonum hominis atque fi nis unum, itaque compositum finis gratia unus, quod incomposito est. Imò illud unum in composito potius per quod compositum dicitur finis & bonum, & sufficiens finis, praecipuus est & hominis bonum. Quid unum hoc? Non sapientia, quasi ratione eius totum hoc esset bonum, tota uis in ea boni ratioque consisteret. Ipsa ergo sola sufficeret, non etiam uoluptas, hac eadem ratione. Non utrunque simul, quia uel quaeque totum praestant bonum, uel singula boni partem, si quaeque totum u num sat est. Si singula partem boni, atque ita ad unum conducant bonum, aut, inquam, differunt, ad id unum conferunt, aut quantum conueniunt. In quantum differunt non ad unum, sed ad diuer sa conducerent. Ad unum ergo conferunt, ut in uno conueniant. Vnum igitur quiddam est in utrisque, cuius unius ui, ad unum hominis bonum perducunt. Vnum illud, cuius ui istud efficitur prę stantius est utrisque, praestantius est ambobus, unusque est animae unius finis. Sed & super hoc unum quod in composito est & in alio, est unum quod simplicissimum est, & super omnia. A quo & unii hoc quod est in composito manat, unum quod super omnia, & unum ipsum, & ipse actus dicitur, ut aliâs disputauimus. Vnum igitur actum, huic composito praebet à primo bono, secundum bonum. Hoc unum Dei munus bonum nostrum est, habitaculum & templum in quo id recipimus & seruamus mixtum ex sapientia & uoluptate, fundamenta huius templi intellectus & uoluntas. Supremum enim bonum capere, nisi suprema nostri parre non possumus. Suprema pars est unita quaedam apex animae, quod animae caput duabus alis ad unum ipsum instigatur & aduolat. Nam intellectu explorat atque circumspicit, uoluntate petit, intellectu rapit, retinet uoluntate. Raptus in tellectus sapientia. id est, intelligentia est. Adhaesio uoluntatis est uoluptas. Semper primo mouen ti ultimus respondet finis, quia quod mouet sui gratia mouet.","prev":{"citation":"Opera omnia 1247-2","label":"Cap. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1247-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1248.5-8","label":"1248.5 to 1248.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1248.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}