{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 125.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 125.4-7","ref":"125.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/125.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/125.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/125.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Si ergo à Deo foecunda & ornata facta est aqua & terra, cur non aër & ignis praeter communes animas suas etiam animas multas contineant, & animalia propria? Idem de coelorum sphaeris argumentare, ubi stellę cum sintinter se quantitate, luce, uirtute, motuque diuersae, & singulae proprios circuitus peragant, specie quoque diuersas animas habent. Quae quidem itellae ita coelos ornant, ut aquam aquatica, & terrena animalia terram Animalia illa coelestia ob maximam lucis copiam clarè perspicimus, terrena quoque & aquatica, quia & propinqua sunt nobis, & sua crassitudine oculis sese monstrant. Aërea uerò & ignea non uidemus, quia neque etiam ignis & aëris cernimus elementa, cum neque lucis ingentissimę beneficio, neque molis crassitudine appareant oculis terrenorum. Animam ipsam terrae rationalem esse, necessarium est, quandoquidem animalia quaedam terrae ratione non carent, pręsertim cum opera terrae pulchriora sint, quàm hominum opera. Si ani mahinus infimi globi ratione capta non est, neque etiam superior globorum animae sunt rationis expertes. In terra & aqua talis est distinctio partium, quod terrenorum corporum quaedam sunt minus pura, quaedam purissima. Illa animas irrationales habent, ista rationales. Idem in aqua, ubi sunt pisces irrationales in luteis partibus aquę Sunt etiam daemones aquei quos Nereides uocat Orpheus, in quibusdam sublimioribus exhalationibus aquae, quales sunt in hoc aëre nubiloso, quorum corpora uidentur quandoque acutioribus oculis, praesertim in Perside & Affrica, ut existimat Zoroaster. Adiungit Porphyrius illos daemones uideri solum, in quorum corporibus praeter aquę exhalatio nem ignis abundat. idque in oriente contingere, atque meridie. Illos insuper tangi, in quib. praeterea multum est terrae quales fuisse temporibus suis apud Tuscos inquit Sed in globis omnibus super aquam non suam animantes nisi compotes rationis, quoniam non diuiduntur globi illi in partes crassas & tenues, & quicquid ibi est, aqueis exhalationibus longe est purius. Sed liceat hic una cum Pythagoricis parumper confabulari.","prev":{"citation":"Opera omnia 125.1-3","label":"125.1 to 125.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/125.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 125.8","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/125.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/125.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}