{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1251.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1251.1-4","ref":"1251.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Cognoscimus enim, & iudicamas priusquam uelimus, & tantum, & eatenus, & id uolumus, quòd & quatenus intellectu iudicamus esse uolendum. Secundo, quia intellectus nunquam decipitur, opinio enim est non intellectus ubi est de ceptio, uoluntas decipitur opinione & specie boni. Tertio ille semper proficit, siue bonum siue malum intelligat, fit semper in omnibus clarior. Ista in uolendis malis mala. Quarto ille res adse trahit ista à rebus trahitur. Nam ille non ut res in seipsis sunt eas concipit, sed modo suo multa in una specie mo pilia siabiliter, singula uniuersaliter & cętera, & quae claudicant in rebus, formulis suis dirigit. Haec autem inclinatur ad res ita possidendas ut in seipsis sunt rapiturque ad eas notione concepta, nec mutat eas, sed mutatur è statu in motum. Item cum omnis motus ad bonnum sit, & eadem natura quae ad bonum futurum mouetur, in praesenti bono quiescat sicunt se habet morus ad futurum bonum, ita ad praesens bonum requies Non autem quia natura moueatur ad aliquid, illud bonum est, quia non obiectum, & finis, & motor à potentia quae mouerur, sed contra potentiam ab illo dependet: Igitur quia bonum ad illud est motus similiter, non quia in illo requies bonum illud est, sed quia bouum requies. Non igitur ipsa quies ipsum est bonum, sed aliud quiddam ad quod montus fuit in quo est requies. Quia superior locus igni bonus est, ideo ad illum mouetur ignis & quiescitim illo, non quia mouetur & quiescit bonum. Nam si fortè lapis cogerentur, & ascenderent illuc & maIneret, non tamen illi id bonum. Irem foelicitas est finis ultimi consecutio. Consecutio uerò haec non in actu uoluntatis sed magis intellectus actu consistit Voluntas enim in finem fertur, & absentem, icum ipsum desiderat, & praesentem, cum in ipso quiescens delectatur. Constatr autem desiderium finis, non esse finis consequutionem, sed motum ad consequendum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1250","label":"Cap. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1250"},"next":{"citation":"Opera omnia 1251.5-8","label":"1251.5 to 1251.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}