{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1252.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1252.1-3","ref":"1252.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Eadem quoque fatione primum quod uoluntas exigit non ipsum uelle est, sed aliud quoddam bonum. Primum autem quod uult natura mentis particeps, eius foelicitas est. Quinetiam unum quodque secundum ea, quae substantiam eius constituunt, habet naturae suae uirtutem. Differt enim à picto homine uerus homo, per ea quae hominis substantiam complent. Vera autem bearitudo à falsa per actum uoluntatis non differt. Aeque enim uoluntas in amando aut gaudendo sese habet, quicouid illud sit, quod sibi ut bonum & ut sum mum bonum proponitur: siue reuera tale id sit, seu falso. Vtrum autem reuera sit summum bonum quod tale proponitur aut falso, ratione intellectus hoc differt. Beatitudinis ergo substantia ad intellectum magis pertinet, quàm uoluntatem. Item natura uoluptatem ut finem non posuit: Imo ad operationes explendas eam induxit. Cernimus enim, quòd natura eis animalium operationibus uoluptatem dedit, quae sunt ad fines necessarios ordinatae, quod in usu cibi & Veneris est perspicuum. A quibus animalia penitus abstinerent, nisi uoluprate allicerentur. Ita & qui naturam du cem sequuntur, uoluptatem sibi finem non statuent. Adde quod uoluptas nihil alsud est, quàm quies uoluntatis in aliquo conuenienti bono, sicut desiderium est, eiusdem inclinatio inconueniens bonum. Sicut aurem homo per uoluntatem in finem fertur, sic in eo quiescit, sicut & naturales ipsae res quaeque naturales habent in finem inclinationes, quae cùm peruenerunt ad finem cessant. Ridiculum autem dictu est, quod finis motus ipsius corporis ponderosi non sit proprio in loco, sed quies & cessatio inclinationis in hoc, in quod tendebat. Si enim hoc principaliter intenderet ut in clinatio ipsa quiesceret & cessaret, autor corporum eam non daret. Dat autem eam ut per hanc proprium ad locum deueniat, quo quasi fine iam acquisito inclinationis sequitur requies, atque ita requies haec cessatio non finis est, sed finem potius comitatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1251.9-11","label":"1251.9 to 1251.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1252.4-7","label":"1252.4 to 1252.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}