{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1252.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1252.4-7","ref":"1252.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Item si alicuius rei est aliqua res exterior finis, illa eius operatio etiam finis ultimus esse dicitur, per quam primo rem illam assequitur Ceu in his quibus finis pecunia est, dicitur quoque possidere pecuniam, finis esse, non amare, neque cupere finis autem substantiae rationalis est Deus: Illa ergo hominis operatio ad foelicitatem potior est, per quam primo ad Deum attingit. Haec autem intelligentia est. Nam uelle non possumus, nisi quod intelligimus. Praeterea primo mouendi ultimus respondet finis: ut duci uictoria, subiectis propria ministeria. Intellectus autem sua notione uoluntatem ex se caecam mouet. Illi ergo potius quàm isti ultimus respondet finis. Nam si unum quodque suijpsius gratia operatur, ad sui bonum uoluntatem intellectus mouet, quae quia seruilis est & caeca, intellectui subest. Quapropter uoluptas ut Plotinus ait. sufficiens non est, non enim quaerit idem. Neque etiam si uoluptatem quaerat. idem quaeret. Semper enim aliud est in quo delectatur quis, sicut aliud quod appetit. Atqui oportet bo num ipsum quod esse sibi quis expetit, non esse passionem & affectionem aliquam in eo qui consequitur. Vnde & uatuus manet, qui hoc bonum existimat, habens passionem solam, quàm quis bono haberet. Quapropter non satis sibi esse affectionem quis putat, dum reipsa caret, neque enim dicitur quisquam, non praesentibus filijs ita lętari ac si adessent: aut non commedendo ita laetari ac si commederet, aut uenerijs non putando ita gestire ac si potiretur, sed habere exoptat. Plotinus de foelicitate, quod non in uoluptate sit ita probat, quia sicut appetitus est ad aliud bonum, sic eius quies in bono alio. Item uoluptas potest esse imaginaria & decepta Omnino uerò bonum non con sistit in passione consequentis bonum, quae potest esse similis per fallaciam etiam in non consecuto Nemo uerò talem eligeret affectionem. Superiores quidem rationes intellectus actum actui uolum tatis in beato praepoluerunt. Quibus uerò rationibus oppositum probabiliter existimari possit in epistola quadam de foelicitate tractauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1252.1-3","label":"1252.1 to 1252.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1252.8-9","label":"1252.8 to 1252.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1252.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}