{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1253.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1253.5-7","ref":"1253.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Talis Deus est, ipsum scilicet unum, cuius infinitatem in Parmenide laudat Plato, & ibi infinitum pro nuntiauit, hoc autem libro primo terminum omnium. Deinde omnium mensuram, adiecit mensuram omnium, ut ostenderet Deum non esse terminum, rebus impressum. sed extrinsecus omnia limitantem, & interioris termini impressione omnia in natura propria distinguentem. Secundum infinitum ita indiget termino, ut nullius sit terminus, sed ab omnibus terminetur. Igitur infi nitum primum excludens terminum, infinitum est aliud terminans. Secundum infinitum est ab alio terminatum. Ibi quidem melius infinitas, quam terminus, quia ex eo est terminus omnium, quia ipsum non terminatur. Hic autem terminus infinitate melior, quia terminus ab infinitate quęsitus de ipso uno Deo, scilicet ut infinitum in Parmenide. Vt autem terminus omnium & mensura hic agitur. Vt enim infinitum nul I. bonum praeter quam sibi. Vt autem mensura & terminus omnibus bonum, quia omnium substantia salus atque perfectio Ideo cum hoc in libro de hominis agatur bono. Deum ea significat appellatione, qua se rebus communicat atque prodest, non qua omnia fugit. Quotiens igitur terminum omnium dicit & men suram hoc in libro intellige Deum. Quotiens termino carentem infinitum, uel hic, uel in Timęo significat materiam, intellige communissimam, quae in mente formatur, terminaturque ideis, in anima ra tionibus, incorporibus denique formis. Haec ut infinita materies à Deo est, ut infinitum, ut à Dei infinitate materiae sit infinitas. A Deo ut terminus, & mensura materiae profluit limitatio. Ac licet De us, ut infinitum in se ipso praestantius sit, quàm ut terminus tamen non praestantior materia illinc pendens, quàm hic emanans terminatio. Illa enim praestantia, quid ad sequentium excellentiam. Deseritenim quodammodo reliqua exempta illa, & impatiens circumscriptionis sublimitas. ideo communis materies uelut umbra quaedam fugientem sequitur Deum. Forma uerò in materia uelut in soeculo ex quodam beneficio diuini uultus aspectus resultat. Necessitarem diuinae praestantię ne cessario materia comitatur, bonitatem aspectus forma. Ideo necessitatem in Timaeo materiam uocat, formam uerò mentem. Materia ut primum, inde primum super nihilum. Paruo igitur interuallo distat à nihilo forma, ut secundum inde primum super aliquid.","prev":{"citation":"Opera omnia 1253.1-4","label":"1253.1 to 1253.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1253.8","label":"COLLECTANEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1253.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}